Opus artis
(Redirectum de Artis opus)
Opus artis, sive artis opus, vel res artis, vel simpliciter res, est aestheticum corpus physicum vel initium artisticum. Praeter verba opus artis, nomen quod pro quoquo artis opere sensu latissimo existimato adhibere potest, inter quod opera litterarum et musicae, haec nomina praecipue tractabilibus et gestabilibus artium oculorum generibus adhibentur:
- Exemplum artis ingenuae, sicut tabula picta vel signum sculptum
- Res proposita diserte pro aesthetica vi attrahendi, sicut gemma preciosa
- Res proposita pro aesthetica vi attrahendi consilioque functionali?, sicut in descriptione interiori et multum artis popularis
- Res facta pro rationibus plerumque vel omnino functionalibus? vel religiosis, vel aliis consiliis non aestheticis, quae ars existimari facta est, saepe aetate posteriori, et vel ab hominibus cultura alienis
- Photographema, pellicula, vel programma computatrale non caducum, sicut ludus televisificus vel animatio computatralis
- Opus artis inauguralis vel artis conceptualis?.
Nomen latiore sed minus generatim adhibetur ad:
- Ingenuum opus architecturae vel descriptio prospectuum?
- Productio perfunctionis vivae, sicut theatrum, saltatio, opera, ars exsecutionis, concentus musicus, aliae artes exsecutivae, et aliae creationes caducae non tractabiles.
Nexus interni
Nota
recensereBibliographia
recensere- Gell, Alfred. 1998. Art and Agency: An Anthropological Theory. Clarendon Press. ISBN 0-19-828014-9. Situs interretialis, books.google.co.uk; accessus 23 Augusti 2013.
- Macdonald, Sharon. 2006. A Companion to Museum Studies. Blackwell companions in cultural studies. Wiley-Blackwell. ISBN 1-4051-0839-8. Situs interretialis, books.google.co.uk; accessus 23 Augusti 2013.
- Wollheim, Richard. 1980. Art and Its Objects. Ed. 2a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-29706-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad opus artis spectant. |
Vide opus artis in Victionario. |