Historia Columbiae
Hic commentarius historiam Columbiae tractat, civitatis sui iuris in America Australi sitae.
Abhinc annorum fere 12 000, societates venatorum et collectorum prope Bogotam hodiernam (ad El Abra et Tequendama) inter se et cum culturis in valle Fluminis Magdalenae habitantibus negotiabantur. Ex millennio primo, greges Indorum Americae rationem politicam cacicazgo appellatam evolverunt, hierarchicam potestatis structuram in cacique conditam. Intra Columbiam, duae culturae quibus erat rationes cacicazgo multiplicissimae erant Tayronae in regione Caribica, et Muiscae in terris altis prope Bogotam, quarum ambae ad familiam linguarum Chibchanam pertinebant. Muiscae Confoederationem Muiscanam evolverunt, unam ex provectissimis rationibus politicis in America Australi, solum ab Incis superatam.[1]
Tempora colonica
recensereTerrae quae Columbia facturae sunt primum ab Europaeis visa est cum prima expeditio Alonso de Ojeda? ad Caput Velae anno 1499 perveneret. Hispanici colonias deducere secundum litus septentrionale Columbiae hodiernae saeculo sexto decimo ineunte identidem conati sunt, sed Sancta Martha, eorum prima sedes, solum anno 1525 condita est. Cartagena die 1 Iunii 1533 a Petro de Heredia, duce Hispanico, loco Calamari olim vici Indorum condita est; urbs rapide crevit, primum auro in sepulcris culturae Sinú invento, et deinde negotio nutrita.
Progressus Hispanicus in regiones interiores a litore Caribico suo arbitrio ex tribus partibus coepit, ab Jimenéz de Quesáda?, Sebastiano de Benalcázar (in Colombia Belalcázar appellato), et Nicolao Federmann ductus. Nemo eorum numeri, quamquam omnes a gazis Indis alliciebantur, ad terras Muiscanas perveniendas in animo habebat, ubi demum convenerunt.[2] Mense Augusto 1538, Quesada loco Bacatá capitis gentis Muiscanae australis urbem Sanctam Fidem Bogotae condidit.
Anno 1549, Audientia Regalis Hispanica Bogotae instituta statum capitis Novae Granatae dedit, provinciae quae partem terrarum Columbiae hodiernae plerumque constituit. Anno 1717, Viceregnum Nova Granata primum institutum est, et tum ad tempus amotum est, ut postremo anno 1739 iterum constitutum esset. Caput viceregni fuit Sancta Fides Bogotae. Viceregnum nonnullas provincias alias Americae Australis boreoccidentalis comprehendit quae in dicione viceregnorum Novae Hispaniae vel Peruviae olim fuerant, ac plerumque cum Venetiola, Aequatoria, et Panama, civitatibus hodiernis, congruunt. Bogota itaque facta est una ex principalibus dicionis Hispanicae sedibus administrativis in Mundo Novo, cum Lima et Mexicopole.
Grandis Columbia: libertas recepta
recensereEx illo tempore, diuturnum libertatis certamen praecipue in Venetiola vicina pugnabatur, Simone Bolívar et Francisco de Paula Santander ducibus. Bolívar ad Novam Granatam solum anno 1819 rediit, postquam se ducem copiarum pro libertate pugnantium in planitiebus Venetiolanis constituerat, unde exercitum trans Andes duxit Novamque Granatam cepit post expeditionem rapidam quae Proelio Boyacensi die 7 Augusti 1819 finivit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ocampo López 2007:27.
- ↑ Lonely Planet, History of Colombia.
Bibliographia
recensere- Barrios, Luis. 1984. Historia de Colombia. Ed. 5a. Bogotae.
- Buy, François. 1976. Histoire de la Colombie.' Lutetiae: Éditions municipales.
- Earle, Rebecca. 2000. Spain and the Independence of Colombia, 1810–1825. Exter: University of Exter Press. ISBN 0859896129.
- Harvey, Robert. 2000. Liberators: Latin America`s Struggle for Independence, 1810–1830. Londinii: John Murray. ISBN 0719555663.
- Jalil, Hanni. 2015. Curing a Sick Nation: Public Health and Citizenship in Colombia, 1930-1940. Dissertatio PhD, University of California Santa Barbara.
- König, Hans-Joachim. 2008. Kleine Geschichte Kolumbiens. Monaci: C. H. Beck. ISBN 9783406568046.
- McFarlane, Anthony. 1993. Colombia Before Independence: Economy, Society, and Politics under Bourbon Rule. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521416412.
- Minaudier, Jean-Pierre. 1997. Histoire de la Colombie de la conquête à nos jours. Lutetiae: L'Harmattan. Horizons Amériques latines. ISBN 2738443346.
- Ocampo López, Javier. 2007. Grandes cultures indígenas de América. Bogotae: Plaza & Janes Editores Colombia S.A. ISBN 9789581403684.
- Palacios, Marco. 2006. Between Legitimacy and Violence: A History of Colombia, 1875–2002. Dunelmi Carolina Septentrionalis: Duke University Press. ISBN 0822337673.
- Sánchez, Gonzalo. 1983. Bandoleros, gamonales y campesinos: El caso de la Violencia en Colombia. Bogotae: El Áncora.
- Restrepo, José Manuel. 1974. Historia de la revolución de la República de Colombia. Medellín: Editorial Bedout.
- Rivadeneira Vargas, Antonio José. 2002. Historia constitucional de Colombia 1510-2000. Tunja: Editorial Bolivariana Internacional.
Nexus externi
recensere- Columbia. U.S. State Department.
- Colombia: History. Latin American Network Information Center, University of Texas at Austin.
- Spanish colonisation of Colombia. Royal Geographical Society of South Australia.