Aperire sectionem principem

Augusta Praetoria

Italiae municipium
Augusta Praetoria
Aosta
Insigne Augustae Praetoriae
Imago Augustae Praetoriae

Despectus in Augustam Prætoriam e montibus

Nomina Latina alia: Augusta Praetoria Salassorum
Francogallice: Aoste
Arpitanice: Aoûta, Oûta
Valesianice: Augschtal
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Vallis Augustana
Indicia fundamentalia
Coordinata: 45° 44′ 0″ Sept., 7° 19′ 0″ Ort.
Altitudo: 583 m supra mare
Area: 21 km²
Incolae: 34 582 (2016)
Spissitudo: 1648 per km²
Vici: Arpuilles, Beauregard, Bibian, Bioulaz, Borgnalle, Brenloz, Busséyaz, Cache, La Combe, Les Capucins, Chabloz, Champailler, Collignon, Cossan, Cotreau, Duvet, Entrebin, Excenex, Les Fourches, Laravoire, Montfleury, Movisod, Pallin, Papet, Pléod, Porossan, La Riondaz, La Rochère, Roppoz, Saraillon, Saumont, Seyssinod, Signayes, Talapé, Tsanté, Tzambarlet, Vignole
Municipia proxima: Carvantium, Ginodium, Gressanum, Pollenum, Roisanum, Fanum Sancti Christophori Augustensium, Sarra
Res aliae
N. cursualis: 11100
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 007003
N. tributarius: A326
Nomen incolarum: Augustani, Augustenses
Patronus: S. Gratus Augustanus
Dies sollemnis: 7 Septembris
Charta

Communis provinciae locatio in Italia

Locatio Augustae Praetoriae in provincia

Pagina interretialis

Augusta Praetoria[1][2][3][4] seu Augusta Praetoria Salassorum[3] (Italiane: Aosta; Francogallice: Aoste) est Urbs Italiae et municipium, circiter 34 580 incolarum, locus princeps Liberæ Regionis Vallis Augustanæ. Urbani Augustani[3][4] vel Augustenses[3] appellantur.

InsigneRecensere

GeographiaRecensere

Augusta Prætoria in septentrionali Italia in valle fluminis Duriae Maioris sita est, loco ubi viæ convallium Sancti Bernhardi Magnae et Parvae inter se occurrunt.

HistoriaRecensere

Imperator Augustus valle a Terentio Varrone Murena expugnata collocavit coloniam quam a se ipso Augusta appellavit anno 15 a.C.n. in situ Salassorum Gallorum oppidi. Nonnulli Praetoriani urbem incolabant.

Augusta Prætoria statio in via Francigena fuit, quæ in Aevo Medio peregrinos super transitum Magni Sancti Bernardi Romam duxit. In itinerario Sigerici Augusta Prætoria (Agusta) statio XLVII fuit.

Ab anno 1024 Vallis Augustae pars comitatus postea ducatus Sabaudiae fuit, anno 1718 regni Sardiniae usque ad unificationem Italiae anno 1861.

OeconomiaRecensere

CommeatusRecensere

Apud urbem statio ferriviae lineae ab urbe Augusta Taurinorum et aëroportus Corrado Gex[5] sunt.

Ad septentrionem Augustae anno 1965 cuniculus Rupis Albae itineris ad Franciam constructus est.

IndustriaRecensere

Societas Cogne anno 1909 condita magnam ferrariam apud Augustam gerit.[6]

Clari civesRecensere

Aedificia egregiaRecensere

Vestigia antiquitatis adhuc supersunt: muri turresque, Porta Praetoria, arcus triumphalis, theatrum, amphitheatrum, pons.

Monumenta medii aevi sunt ecclesia cathedralis Sanctae Mariae et Sancti Johannis, ecclesia Sanctorum Petri et Ursi et Aquaeductus Arvou magni.

  • Ecclesia cathedralis Assumptionis B.M.V. et S. Ioannis Baptistae.

LinguaRecensere

Incolae Augustae Praetoriae praecipue lingua Arpitanica, lingua Romanica Alpium occidentalium, utuntur.[7]

InstitutionesRecensere

ProvinciaRecensere

Augusta Prætoria provincia non est; vide Provincia Augustana.

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Augusta Praetoria sedes episcopalis et sedes Dioecesis Augustana[4] est.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

Arpuilles, Beauregard, Bibian, Bioulaz, Borgnalle, Brenloz, Busséyaz, Cache, La Combe, Les Capucins, Chabloz, Champailler, Collignon, Cossan, Cotreau, Duvet, Entrebin, Excenex, Les Fourches, Laravoire, Montfleury, Movisod, Pallin, Papet, Pléod, Porossan, La Riondaz, La Rochère, Roppoz, Saraillon, Saumont, Seyssinod, Signayes, Talapé, Tsanté, Tzambarlet, Vignole.

LociRecensere

Municipia finitimaRecensere

NotaeRecensere

  1. Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).
  2. Alberto Nocentini, Toponimi italiani: origine ed evoluzione in "Toponomastica"
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  4. 4.0 4.1 4.2 Cf. "Dioecesis Augustana" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  5. Situs publicus aëroportus.
  6. Situs publicus ferrariae Cogne Acciai Speciali.
  7. Corrado Grassi, Alberto A. Sobrero, Tullio Telmon: Introduzione alle dialettologia italiana. Roma/ Bari 2006. ISBN 978-884206918-8. – Iannàccaro Gabriele, Dell’Aquila Vittorio: Investigare la Valle d’Aosta: metodologia di raccolta e analisi dei dati. In: Rita Caprini (ed.): Parole romanze. Scritti per Michel Contini. Alessandria 2003. ISBN 8876947167.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

PinacothecaRecensere

  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!
Capita regionum Italicarum