Porta Magni Sancti Bernardi,[1] etiam una cum minore monte Mons Sancti Bernardi[2] olim Mons Iovis vel Mons Poeninus aut Penninus[3]) per Alpes Poeninas inter Helvetiam (Vallesiam) et Italiam (Vallem Augustae Praetoriae) est porta celeberrima et antiqua in via Francigena. Ibi, 2473 m. altitudinis, est hospitium saeculi XI a sancto Bernardo Menthonis (seu Augustae Praetoriae) conditum et per annum incolatum.

Porta Magni Sancti Bernardi
Gran San Bernardo – Col du Grand-Saint-Bernard
Porta Magni Sancti Bernardi
Porta Magni Sancti Bernardi
Hospitium
Altitudo supra mare metris 2473
Terra Inter Helvetiam et Italiam
Regio Inter Vallesiam et Vallem Augustae Praetoriae
Oppida Inter Octodurum et Augustam Praetoriam
Coordinata geographica 45° 52′ 12″ Sept., 7° 10′ 19″ Ort.

Titus Livius de hac porta loquitur. Fama est (valde dubia) Hannibalem hac transiisse anno 133 a.C.n.; certum est autem Napoleonem per hanc viam anno 1800. Inter alios viatores illustres qui per Magni Sancti Bernardi iter fecerunt sunt:

Canonici Magni Sancti Bernardi regulam sancti Augustini sequuntur. Horum hospitium est locus adorationis eucharisticae et caritatis pro proximis, sicut monstrat sententia: "Hic Christus adoratur et pascitur." Habet ecclesiam pulchram necnon, et bibliothecam, thesaurum, et illustres canes ad viatores salvandos.

Nexus interni

Notae recensere

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Dictionnaire universel françois et latin, contenant la signification ...
  3. Petrus Flobert, "Le Grand Gaffiot : Dictionnaire latin français", Lutetia, 2000, p. 1152.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Portam Magni Sancti Bernardi spectant.