Leonardus Fea
Leonardus Fea (Augustae Taurinorum, Pedemontii, 1852—1903) fuit explorator, zoologus, pictor, et naturalista Italicus.
Fea adiutor apud Museum Historiae Naturalis in Genua factus est. Nonnulla fecit itinera et navigationes ut specimina conligeret, praecipue ad Birmaniam (1885), insulas Promontorii Viridis (1898), insulas in Sinu Guineano (1899/1900), et Africam Occidentalem Portugalensem. Quattuor annos in Birmania commoratus est, ubi magnas insectorum aviumque conlectiones accumulavit. Eius conlectiones Genuae in Museo Historiae Naturalis iam conservantur.
Quattuor species plerumque ex eius nomine nominantur[1]:
- Azemiops feae (Boulenger 1888), "viperida Feae"
- Chiromyscus chiropus (Thomas 1891), "chiromyscus Feae"
- Muntiacus feae (Thomas & Doria 1889), "muntjac Feae"
- Pterodroma feae (Salvadori, 1899)
Notae
recensereBibliographia
recensere- Conci, C. 1969. "Repertorio delle biografie e bibliografie degli scrittori e cultori italiani di entomologia." Mem. Soc. Ent. Ital 48(4):817–1069.
- Conci, C., et R. Poggi. 1996. "Iconography of Italian Entomologists, with essential biographical data." Mem. Soc. Ent. Ital. 75:159–382.
- Gestro, A. 1904. "[Fea, L.]" Ann. Mus. Civ. Stor. Nat. Genova (3) 1(=41):95–152.
- Nalesini, O. 2009 L'Asia Sud-orientale nella cultura italiana. Bibliografia analitica ragionata, 1475-2005. Romae: Istituto Italiano per l'Africa e l'Oriente, pp. 19-20 et 65-66. ISBN 978-88-6323-284-4.