Ludovicus Lazarus Zamenhof
Doctor Ludovicus Lazarus Zamenhof (lingua Iudaeo-Germanica אליעזר לודוויג זאמענהאף, Polonice Ludwik Łazarz Zamenhof, Theodisce Ludwig Lazarus Samenhof natus familia Iudaica die 15 Decembris 1859 in urbe Bialostocensi[1] (Białystok) in hodierna Polonia orientali, quae hoc tempore ad Imperium Russicum pertinebat; mortuus die 14 Aprilis 1917 Varsoviae) fuit medicus ocularius sed clarissimus est quia linguam artificiosam nomine Esperanto creavit, ad communicationem et tolerantiam inter gentes. Descripsit Linguam Esperanticam in libro Fundamento de Esperanto. Quamquam Iudaeus erat, Sionismus ei non nimis placuit.
Obitus: 14 Aprilis 1917; Varsovia
Patria: Imperium Russicum
Nomen nativum: Лейзеръ Заменговъ
Familia
Coniunx: Klara Zamenhof
Proles: Lidia Zamenhof, Adam Zamenhof, Zofia Zamenhof
Familia: Zamenhof family
Memoria
Inde a pueritia varias linguas edidicit (Russicam, linguam Jiddisch, Polonicam, Francogallicam, Germanicam, Hebraicam); in gymnasio insuper et linguas Latinam, Graecam et Anglicam.
De eius novissimis diebus scripsit librum Theodorus Jung qui praetitulatur La Lastaj Tagoj de D-ro L.L. Zamenhof kaj la Funebra Ceremonio.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ita oppidum appellatur in documentis ecclesiasticis. (in interreti hic)
Bibliographia
recensere- Margarita Boulton: Zamenhof, creator of Esperanto, Londinii London 1960
- René Centassi, Henri Masson: L'homme qui a défié Babel, Ramsay, 1995.
- Ito Kanzi: Senlegenda biografio de L. L. Zamenhof, Tokii 1982.
- Andreas Künzli: L. L. Zamenhof (1859–1917) Esperanto, Hillelismus (Homaranismus) und die 'jüdische Frage' in Ost- und Westeuropa, Aquis Mattiacis 2010.
- Naftali Zvi Maimon: La kashita vivo de Zamenhof. Originalaj studoj, Tokii 1978.
- Edmond Privat: Life of Zamenhof. Inventor of Esperanto 1859–1917, edidit Udalricus Lins in editione sexta, Roterodami 2007, ISBN 978-92-9017-097-6
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Lazarum Zamenhof spectant. |
Lege Λουδοβίκος Ζαμένχοφ ("Ludovicus Lazarus Zamenhof") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |