Fundamento de Esperanto, scilicet Fundamentum linguae Esperanticae, anno 1905 divulgatum, est opus maximi momenti Ludovici Lazari Zamenhof de Lingua Esperantica. Hoc opus in partes quattuor dividitur: praefationem, grammaticam, lexicon et exercitationes. Grammatica et universale lexicon anglice, francogallice, germanice, polonice et russice scribuntur, sed praefatio exercitationesque esperantice.

Immutabilitas recensere

Praefatio fundamentum dicit immutabile esse. Ex hoc parvo principio theorico emersit magna lingua vivens quae evolvit tantum super suum Fundamentum. Multae aliae linguae internationales compositae non sic restrictae sunt. Hoc saepe putatur commodum harum linguarum sed potest debilitas esse, quia discipulus potest multis formis uni lingui? confundi. Fundamentum immutabile potest sensum integritatis dare.

Nexus externi recensere