Margarita Boulton (natus die 7 Maii 1924 in Teddington Middelsexiae, mortua die 30 Augusti 2017[1]) scriptrix et litterarum indagatrix scientifica fuit Britannica origine.

Boulton studens fuit apud Collegii de Somerville, Oxonienses, et multos per annos seminaria magistris instruendis moderabatur. Anno 1948 doctoratu laureata erat. Postea scriptrix independens est facta. Lingua Anglica pepigit tractationes de litterarum scientia, cum opera prosae lingua Esperantica scribere maluit. Poematum anthologia eius prima in lucem prolata est anno 1955, lingua Zamenhofiana. Insuper biographiam Ludovici Zamenhof, linguae internationalis inventoris, exaravit. Praefuit variis sodalitatibus Esperantistarum (e.g. illorum cattorum amantium/Kat-amikaro sive amicorum apud ODES, sodalitatis Esperanticae cuiusdam Oxoniensis regionis).

Participavit in multis certaminibus litterariis Universalis Societatis Esperanticae. Anno 1958 nacta est praemii Calcaris argentei domus editoriae Koko. Annis a 1957 ad 1962 scriba officialis fuit Academiae aestivae internationalis, annis a 1961 ad 1967 operam dabat apud commissionem examinatoriam "Internacia Ekzameno" et anno 1969 creata st praesidens Associationis Britannicae Esperanticorum magistrorum. Anno 1998 ei Praemium culturale Esperanticum urbis Alae adiudicatum est et praemium operis fundati FAME. Anno 2004 Praemium Deguĉi, anno autem 2014 Praemium operis fundati Grabowski accepit.

 
Margarita Boulton anno 2003 una cum Hunfrido Tonkin

Esperantico idiomate

recensere
  • Kontralte 1955
  • Kvarpieda kamerado 1956
  • Cent ĝojkantoj 1957
  • Eroj kaj aliaj 1959
  • Virino ĉe la landlimo 1959
  • Zamenhof, aŭtoro de Esperanto 1962
  • Dek du piedetoj 1964
  • Okuloj 1967
  • Nia sango: teatraĵo por ok personoj 1970
  • Ni aktoras: tri komedietoj 1971
  • Rimleteroj korespondaĵoj kun William Auld 1976
  • Poeto fajrokora: la verkaro de Julio Baghy 1983
  • Faktoj kaj fantazioj 1984
  • Ne nur leteroj al plum-amikoj: Esperanta literaturo – fenomeno unika (1984)
  • Du el 1985

In scientia litterarum

recensere
  • Anatomy of Drama Routledge (1968)
  • Anatomy of Poetry Routledge (1968)
  • Anatomy of Language Routledge (1968)
  • The Anatomy of the Novel Routledge (1991)
  • Reading for Real Life Macmillan (1971)
  • The Anatomy of Literary Studies: An Introduction to the Study of English Literature Routledge (1980)

Externi nexus

recensere