Opus fundatum FAME
Opus fundatum FAME (Theodisce: FAME-Stiftung zur Förderung internationaler Verständigungsmittel, Esperantice: FAME-fondaĵo por stimulado de internaciaj kompreniloj) fundatio quaedam est Annie 1988 ab Aloysio Meiners statuta - ut muta populorum comprehensio corroboraretur. Insuper incrementum haberent scientiae, explorationes, studia iuventutis quoad cultum atque humanitatem.
Historia
recensereMeiners una cum politicis urbis Alae ornamentum istud gratum excogitavit laudatum homines operam dantes in communicatione internationali promovenda. Nomen operis fundati compendiarie nomen fundatoris ipsius celat, ecce quare: Franz-Alois Meiners.
Praemium famosum quoque instituerunt, quod consistit in pecunia; fundati operis moderatores in multis cooperantur cum Associatione Esperantica Germanica Berolini. Festum praemii distribuendi (Festo de la Kulturpremio/Aalener Esperanto-Kulturpreis) omni altero anno Alae celebratur, quod grex esperantistarum Alae domestica necnon curia auxiliantur. In demarchio ipso palma traditur una cum pecunia trium milium euronum. Alae etiam bibliotheca Esperantica grandis invenitur ex anno 1989: Esperanticorum fautor Carolus Henricus Schaeffer consuetudinem contraxerat cum variis hominibus politicis inter quos burgimagister Udalricus Pfeifle.
Homines honorati
recensere- 2018 - Helena Koutny, Hungara
- 2016 - Catharina Kováts, Hungara
- 2014 - Utho Maier et Carolus Henricus Schaeffer, Germani
- 2012 - Floréal Martorell, Francogallus[1]
- 2010 - Galena Gorecka et Alexander Korzhenkov, Russi
- 2008 - Institutum Esperanticum internationale, Hagae
- 2006 - Interculturale Centrum ICH (Germania)
- 2004 - Kajto, musicorum grex
- 2002 - Adoru - liber precum oecumenicus quem confecerunt Germani Adolpus Burkhardt, Bernardus Eichkorn, Albertus Kronenberger
- 2000 - Gulielmus Auld, Britannicus
- 1998 - Margarita Boulton, Britannica
- 1996 - Gersi Alfredus Bays pro domu editoria "Fonto"
- 1994 - Heroldo de Esperanto et Spomenka Štimec (Croatia)
- 1993 - Ricardus Schulz et Bruno Vogelmann
- 1991 - Ito Kanzi, Iaponus (attributio altera facta est isto anno in Congressu universali Bergae celebrato)
- 1991 - Claudius Gacond casis variis Esperanticis in Helvetia erectis
Notae
recensere- ↑ Musikproduzent erhält den Esperanto-Kulturpreis Der Franzose Floréal Martorell engagiert sich seit zwei Jahrzehnten für die internationale Sprache
Externi nexus
recensere- Situs proprius FAME
- "La ĉefa kulturpremio en Esperantujo". Apud: Libera Folio, 22.11.2022