Helena Koutny
Helena Ilona Koutny (natus die 1 Martii 1953 Aquinci) philologa Hungara est.
Vita Esperantica
recensereSbignio Galor sociologo nubens in Poloniam commigravit ubi cursus interlinguisticos Posnaniae in universitate pro Adam Mickiewicz nominata disponit atque habet. Istis muneribus valde sollerter impletis anno 2008, ut decet, esperantista anni honoraria sollemniter declarata est. Insuper Academiae Esperanticae velut operaria frugifera adhaeret. Anno 2018 praemium Operis fundati FAME Alae in Germania accepit.
Annis inter 1981 et 1990 in incepto de linguis distributis automatice convertendis (Anglice: Distributed Language Translation) particeps fuit, quod Traiecto ad Rhenum moderabantur. Studia multa ad linguisticam artem necnon ad glossaria pertinentia exaravit. In lexico Hungarico-Esperantico maximo conficiendo (cui titulus Hungara-Esperanta Meza Vortaro) quoque operam pretiosam dabat.
Opera selecta
recensere- 1996 : Hungara-Esperanta Meza Vortaro, redactio una cum Stephano Szerdahelyi, Aquinci.
- 2003 : Acta congressus « Interkultura komunikado en Eŭropo: la angla kaj esperanto kiel alternativaj komunikiloj » à Kiselman, Kava-Pech, Pragae.
- 2015: JĘZYK KOMUNIKACJA INFORMACJA. Tomus 10. Numerus specialis: Interlingwistyka i Esperantologia, publicatio in casa editoria Rys Posnaniae, ISBN 978-83-63664-96-1