Academia Esperantica
Academia Esperantica (Esperantice: Akademio de Esperanto) est independens academia linguae Esperanticae emolumentum servatura. Comparari potest Academiae Francicae quoad linguistica.
HistoriaRecensere
Academiae antecursor fuit ex anno 1905 associatio nomine Lingva Komitato cui sic dicti academici praefuerant. Anno 1908 sectioni grammaticae istius academiae praefuit Antonius Grabowski Polonus. Anno autem 1948 adoptatum est novum nomen.
SectionesRecensere
Diversae sunt sectiones quibus varia sunt linguistica problemata tractanda. Turbae etiam ad tempus formantur, utcumque oportet. Sectionibus singulis rector praeest; academicos pluribus in sectionibus simul agere haud vetatur. Nostris temporibus hae sectiones existunt:
- de linguis technicis
- de grammatica
- de verborum thesauro generalium
- de litteris
- de pronuntiatu
- de libris definitivis
- de informationibus propagandis
Interdum etiam non linguistica munera incipiuntur. Mense Septembri 2007 unica non linguistica sectio fuit de historia academiae ipsius indaganda.
ConsulentesRecensere
Anno 1999 societas consulens creata est (Konsultejo de la Akademio) quam omnes linguae Esperanticae fautores in dubiis linguisticis de bono verborum usu consulere possunt.
Decisionium recommendationumve exemplaRecensere
- Nonum officiale supplementum ad lexicon Universala Vortaro (2007)
- De alphabeto Esperantico et orthographia (1982, 2007)
- De terrarum nominibus (1974, 1985, 1989, 2003, 2009)
- De desinentiis radicis "komun/a": komunumo, komunaĵo, komuno (1990)
- De participiis passivis (1967, 1989)
- De nomine agenti in functione complementaria (1986)
- De verbo 'po' (1974)
- De abusibus linguisticis nonnullis (1973)
- De voce reflexiva (1971)
- De verborum formatione (1967)
MembraRecensere
Academiae sunt membra XLV, quae novem in annos nominantur. Ut creetur, oportet novam personam proponi a saltem quinque academicis e diversis regionibus linguisticis orientibus. Saepe agitur de esperantologis, paedagogis, scriptoribus. Eminentissimi homines insuper membra correspondentia fieri possunt.
Praesides academiae ecce:
- Ioannes R.C. Isbrucker (Nederlandia, 1948–1963)
- Gasto Waringhien (Francia, 1963–1979)
- Gulielmus Auld (Britanniarum Regnum, 1979–1983)
- Andreas Albault (Francia, 1983–1995)
- Werner Bormann (Germania, 1995–1998)
- Geraldus Mattos (Brasilia, 1998–2007)
- Ioannes C. Wells (Britanniarum Regnum, 2007–2013)
- Christer Kiselman (Suecia, 2013–2015)
- Probal Dasgupta (India, inde a 2016).
Vide etiamRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Academiam Esperanticam spectant. |