Claudius Gacond (natus Novicastri die 20 Augusti 1931) est paedagogus Helveticus et Esperanticorum fautor. Sodalis honoris causa est, non solum Universalis Societatis Esperanticae (ex anno 1952), sed etiam Associationis Esperanticum docentium internationalis.

Claudius Gacond cum uxore, anno 2006

VitaRecensere

Cum munere instructoris in La Sange (districtus La Chaux-de-Fonds) annis a 1954 ad 1969 fungeretur, studia de commerciis epistularibus inter scholas Esperantice perpetrandis et de cursu Esperantico experimentali praesentavit. Iam annis 1953 et 1954 activus in motione Esperantica fuerat, primo tamquam scriba et Iuventutis Helvetiae Esperanticae et sectionis Helveticae Associationis Esperanticum docentium internationalis/ILEI. Insuper Associationis Helvetiae Esperanticae praesidii membrum fuit.

Annis inter 1955 et 1976 hieme ad Adelboden esperantistas nartaturos invitavit, quibus et facultas erat participandi in cursibus linguae Esperanticae secundum modernissimam methodum audiovisificam ellaboratis.

Inde ab anno 1974 magister scholasticus fuit in La Chaux-de-Fonds, professione annos quinque neglecta. Tunc sese dedicavit omnino laboribus in Centro de linguae Esperanticae documentatione et exploratione (CDELI) et in Centro culturali Esperantica (KCE; usque annum 1991). Ambo instituta una cum aliis fundaverat annis 1967 et 1968.

Plures annos in pagi senatu pater conscriptus fuit. Annis a 1962 ad 1992 una cum uxore Andrea emissiones radiophonicas Esperanticas Stationis radiophonicae Helveticae internationalis (Schweizer Radio International, Radio Suisse Internationale, Radio Svizzera Internazionale) moderatus est, quod munus ab incluto Edmundo Privat ceperat. Rude donatus anno 1994 incohabatur bibliographias secundum collectiones CDELI de Esperanticis et interlinguisticis edere necnon consilia didactica pro professoribus discipulisque. Studiosus atque indefessus operarius apud CDELI mansit, etiam in eius archivio, disponens haud raro septimanae fines instructorios, seminaria, cursus.

Occasione anniversarii LXXX domus editoria ILTIS Reinardi Haupenthal in Germania librum gratulatorium edidit praetitulatum: Instrui, dokumenti, organizi: festlibro por la 80a naskiĝ-tago de Claude Gacond (Bad Bellingen 2011, ISBN 978-3-932807-93-0) ubi inter alia bibliographia ampla opusculorum Claudii Gacond continetur.

HonoresRecensere

Anno 1991 Opus fundatum FAME eum praemio culturali honoravit atque ditavit.

Nexus externiRecensere