Liberum Folium
Liberum Folium (Esperantice Libera Folio) est interretiale motionis Esperanticae periodicum omnino non Universali Societati Esperanticae obnoxium. Eius prima editio die 12 Aprilis 2003 prolata est. Eius scopus est "tractatio sobria criticaque emolumentorum" in motione citata. Condiderunt acta ista domini Stephanus Ertl Hungaricus et Kalle Kniivilä Finnus, hoc editore. Cum moderatio diurnaria in manibus domini Kniivilä sit, respondet de technicis rebus inde ab anno 2004 ad annum 2016 Ioannes Udalricus Hasecke Germanicus. Jukka Pietiläinen mense Septembri 2018 Kniivilä successit.
Historia
recensereNotio ephemeridis liberae fundandae mense Aprili 2003 prima septimana nata est, statim post dimissionem turbulentam scribae perennis congressuum universalium Nicolai Rašić. Quae remissio culmen discriminis gravissimi in associatione UEA fuerat. Tunc sentiebatur absentia commentariorum confidendorum actualiumque de motionis Esperantici actis agendisque. Hebdomadam unam post, die 11 Aprilis, Liberum Folium in interreti legibile fuit cum tribus tractationibus de domni Rašić dimissione. Officialis principii dies autem dies 12 Aprilis declaratus est, cum communicatio de novis actis omnibus vulgata est. Mox venerunt in Esperanticis periodicis aliis sententiae plus minusve criticae de incepto novo.
Criticae
recensereAttamen haud semper benige accipiuntur Liberi Folii tractationes a lectoribus lectricibusque. Reprehenditur eius scandalorum inquisitio malevolens necnon petulantia quaedam. Iam in universali congressu anni 2003 Gothoburgi celebrato, quando periodicum paucos menses natum fuit, rector quidam UEA in concilii sessione redactores aggressus est minans tergivationem futuram et informationum novarum recusationem. Causa erat relatio de istius rectoris effato pravo inscito indocto vigiliae facto, quod statim in interreti relegi potuit.
Mense Augusti 2004 associatio nova feminismo provehendo cui nomen Feminisma Esperanta Movado in fundationis conventu unanimiter decisionem fecerunt membrum fieri in foedere in favorum associationis Esperanta Civito - mense autem Octobri 2004 declaraverunt ipsi feminismi fautores Liberi Folii moderatorem primum personam non gratam. Iste homo non solum feminismi adeptos criticaverat sed insuper eorum foedus iniitum. Membra sodalitatis civilis Esperanta Civita Octobri 2005 domo Kniivilä anathema maximum iniecerunt.
Statistica
recensereMense Decembri 2006 prima vice plus quam tria milia Esperantistarum cottidie in actis his legebant. Numerus postea crescebat. Die 26 Martii 2007 paginae 10.945 legebantur. Nonnulli autem de numerorum calculandorum modo dubitabant.