Catharina vulgo Katalin Kováts (cognominis anterioris Smidéliusz; nata Aquinci die 16 Octobris 1957) mathematica linguistaque Hungarica est, quae nostris diebus in Batavia vitam degit. In motione Esperantica iam diu munera graviora in Lingua internationali docenda explet. Esperantista facta est anno 1976. Partes maximi momenti in servitiis E@I agebat atque agit; examina linguistica secundum regulas Europaeas Esperantico adaptata disponere solet.

Wikidata Catharina Kováts
Res apud Vicidata repertae:
Catharina Kováts: imago
Catharina Kováts: imago
Nativitas: 16 Octobris 1957; Budapestinum
Patria: Hungaria

Familia

Coniunx: Sylvain Lelarge
Proles: Petra Smidéliusz
Kováts in congressu quodam Novicastri in Helvetia anno 2015 celebrato praelegit.

Budapestini in cathedra linguarum adhibitarum universitati simili operam dabat ubi etiam multum de rebus interlinguisticis disci potuit. In thesi doctoratus sui valorem propaedeuticum idiomatis Zamenhofiani intrinsecus perlucere confirmavit arguitque. Sed omnia ista e theoria in praxim efferebat, cum magistrorum futurorum genus docendi expoliret. Res inventas in ratione Esperantici docendi directo usitabat.

Cursus multos necnon seminaria methodologica in toto orbe terrarum ducebat. Periodico praetitulato Monato quoque laboravit. Annis a 1994 ad 2006 redactrix summa vicaria commentariorum paedagogicorum Internacia Pedagogia Revuo/IPR, quos in lucem proferendos Associatio Esperanticum docentium internationalis curat.

Anno 2001 paginas interretiales "edukado.net" condiderat, quo munere fungitur et nunc. Academiae Esperanticae membrum anno 2007 facta est, anno 2009 examinatrix summa Universalis Societatis Esperanticae/UEA proclamata est pro examinibus linguisticis KER in toto mundo oblatis.

Nupsit Silvano Lelarge, esperantistae Francico, quocum filium Martinum anno 2001 natum habet. Insuper mater est Petrae Smidéliusz, quae olim in praesidio Associationis iuventutis Esperanticae internationalis/TEJO sedebat, necnon Vincentii Smidéliusz.

Nexus externi

recensere