Carolus Henricus Schaeffer (natus die 22 Septembris 1942 Tubingae) est esperantista Germanus, praeses Gregis esperantistarum Alensium (inde ab anno 1982), moderator Bibliothecae Esperanticae Alensis (inde ab anno 1989), membrum perpetuum Operis fundati FAME necnon Esperantici docens privatus. Antequam rude donatus esset pharmacopolae munere fungebatur.

Carolus Henricus Schaeffer in Bibliotheca Esperantica Alae, 2010

Vita recensere

Decem annos vitae primos Reutlingae peregit, postea septem Francofurti. Pharmacologiae studuit Erlangae. Pharmacopolia propria Norimbergae primo et tunc Alae habuit. Idioma Zamenhofianum edidicit ipse anno 1979 cum fieret discipulus sic dictae Scholae analyticae quae puritatem linguae Esperanticae colebat et colit. Ita omnia commoda linguae artificialis facilis quam optime conserventur, ut putat. Domnum Schaeffer acceperunt tamquam sodalem turbae hae: Universalis Societas Esperantica (UEA), Associatio Esperantica Germanica, Unio internationalis radiophonicorum amicorum (ILERA), Academia Internationalis Scientiarum (AIS) Rei publicae Sancti Marini, Unio Esperantica christiana internationalis (KELI). Apud UEA ex anno 1982 est legatus Alae necnon expertus officialis in radiophonicis et pharmacopolarum rebus. Apud AIS collegio scientiarum internationali in perpetuum adhaeret. Anno 1987 seminaria didactica quoad methodum ab Andrea Cseh institutam laude magna implevit. Institutum Esperanticum Germanicum (GEI) eum mense Septembri 2007 cooperantem commissarium invitavit et declaravit.

Labores recentiores recensere

Anno 2009 una cum Alberto Kronenberger et Mario Gibbels inceptum gigans dictionarii maximi Theodisci-Esperantici interretialis conficiendi iniit. Carolo Henrico Schaeffer valde placet quoque hymnorum et cantuum religiosorum conversio in linguam Esperanticam. Symbolas affert incepto internationali Tatoeba, quo sententiarum exempla variis in linguis in interreti dantur atque proponuntur. Congressibus universalibus Esperanticis multis interfuit - annis 1985, 1986, 1987, 1989, 1991, 1992, 1998, 1999, 2003, 2005, 2007, 2008, 2010, 2011, 2013, 2015, 2016; et multos conventus KELI frequentavit - annis 1995, 1996, 1999, 2002, 2004, 2006, 2007, 2008, 2009, 2010, 2011, 2012, 2013, 2014, 2015, 2016, 2017. Dies biblicos quoque saepe visitavit - annis 2010, 2011, 2012, 2013, 2014, 2015, 2016, 2017, 2018. Bibliothecarios alios convenit anno 2014 in Slovacia in Conventu de adhibendo Esperantico in scientiis et technica (KAEST), nisi generatim multis in terris alias bibliothecas visitabat.

Honores recensere

Anno 2014 opus fundatum FAME ei praemium suum attribuit propter labores bibliothecarios multis annis Alae datos.

Opuscula et conversiones recensere

  • La Germana Esperanto-Biblioteko / Die deutsche Esperanto-Bibliothek. Originale verkita en Esperanto. Convertit in linguam Theodiscam Karl Heinz Schaeffer - [1. editio.] - [Alae]: Edidit Bibliotheca Esperantica Germanica, [2003]. - 28 p.
  • La Germana Esperanto-Biblioteko / Die deutsche Esperanto-Bibliothek. Originale verkita en Esperanto. Convertit in linguam Theodiscam Karl Heinz Schaeffer - [2. editio.] - [Alae]: Edidit Bibliotheca Esperantica Germanica, [2004]. - 28 p.
  • Inge Simon/Karl Heinz Schaeffer: Die Loreley. Dichtung, Wahrheit, Legende? Ellaboraĵo por uzo dum la Esperanto-Kurso por progresintoj en Aalen. Kun i.a. 15 versioj de la fama poemo de Heinrich Heine en Esperanto - [Alae]: Esperanto-Grupo Aalen (EGA), [2007]. - 8 p.
  • Karl Heinz Schaeffer: Traduko de 5-a strofo de "Von wunderbaren Mächten wunderbar geborgen (Sub ŝirm' mirinda de potencoj bonaj)" de Dietrich Bonhoeffer esperanten - [Alae], 2007. Vd. ĉe Dietrich Bonhoeffer.
  • Utho Maier/Karl Heinz Schaeffer: Deutsche Esperanto-Bibliothek Aalen. 19 Jahre im neuen Zuhause Aalen - Beschreibung in Rückblick und Ausblick - Aktualisierte Ausgabe aus Anlaß der Jubiläen "100 Jahre Deutsches Esperanto-Institut" und "100 Jahre Deutsche Esperanto-Bibliothek" - [Alae]: Edidit Bibliotheca Esperantica Germanica, [2008]. - 38 p.
  • Utho Maier/Karl Heinz Schaeffer: La Germana Esperanto-Biblioteko. Hieraŭ, hodiaŭ - kaj kio morgaŭ? - 19 jarojn en la nova hejmo Aalen - Historio, aktuala stato, perspektivoj. (Speciala editioono de resumo konciza pri "La stato de la 100-jara Germana Esperanto-Biblioteko Aalen - 2008) - [Alae]: Edidit Bibliotheca Esperantica Germanica, [2008]. - 23 p.
  • Utho Maier/Karl Heinz Schaeffer: La stato de la 100-jara Germana Esperanto-Biblioteko Aalen en la jaro 2008 - Historio kaj perspektivoj. El: Aktoj de la kolokvo "Planlingvaj bibliotekoj kaj novaj teknologioj", 19-20 oktobro 2007 Vieno; Detlev Blanke (red.), Roterodami[2009]. p. 33-45.
  • Utho Maier/Karl Heinz Schaeffer: 100 Jahre Deutsches Esperanto-Institut 1908-2008.