Detlev Blanke, linguisticus Germanicus, anno 2008

Detlev Blanke (natus die 30 Maii 1941 Novi Monasterii, mortuus die 20 Augusti 2016[1]) docens fuit interlinguisticae in Alma Universitate Humboldtiana Berolinensi.

VitaRecensere

Studiis perfectis Blanke magister linguae Theodiscae et geographiae fuit. Anno 1976 doctoratu laureatus est. Fundavit Societatem interlinguisticam, quae dicitur (Gesellschaft für Interlinguistik) cui annis inter 1991 et 2011 praeerat. Postea honoris causa praeses erat. Captabat eum valde indagatio linguistica processus idiomatis excogitati in usum vivae linguae, qui processus observandus praesertim in exemplo felici linguae Esperanticae. Sed magni momenti habuit etiam quaestiones sociolinguisticas et terminologicas. Eugenii Wüster ordines de terminologiis unificandis magni aestimavit. Partes a lingua Esperantica in motione operariorum actae ei semper cordi fuit quoque.

Annis inter 1970 et 1990 moderator fuit periodici "der esperantist", qui in Re publica democratica Germanica officiale periodicum esperantistarum fuisse constat. Etiam fungebatur munere secretarii sectionis Esperanticae in Unione culturali Germaniae Orientalis (Kulturbund der DDR). Inde ab anno 1990 usque ad unionem cum Associatione Esperantica Germanica anno 1991 perfectam unionis Esperanticae dux adiunctus fuit

Opera selectaRecensere

  • Plansprache und Nationalsprache, ein Beitrag zur Erforschung ihrer spezifischen Kommunikationsleistungen, gezeigt am konfrontativen Vergleich einiger Probleme der Wortbildung des Esperanto und des Deutschen, Berlin 1976
  • Plansprache und Nationalsprache: einige Probleme der Wortbildung des Esperanto und des Deutschen in konfrontativer Darstellung. Akademie der Wissenschaft der DDR, Zentralinstitut für Sprachwissenschaft, Berlin 1981
  • Grundfragen der Entwicklung von Plansprachen unter besonderer Berücksichtigung des Esperanto, zwei Bände, Berlin 1985
  • Plansprache und Nationalsprache. Einige Probleme der Wortbildung des Esperanto und des Deutschen in konfrontativer Darstellung. In: Linguistische Studien, Reihe A, Nr. 85, Akademie der Wissenschaften der DDR, Zentralinstitut für Sprachwissenschaft, Berlin 1981, 162 p. (editio altera, 1982)
  • Esperanto und Wissenschaft. Zur Plansprachenproblematik (Mit einem Vorwort von Georg Friedrich Meier und Beiträgen von Till Dahlenburg und Martin Schüler). Kulturbund der DDR, Berlin 1982, 88 Seiten (2. erweiterte Auflage 1986)
  • Internationale Plansprachen. Eine Einführung (= Sammlung Akademie-Verlag Sprache, Band 34). Akademie Verlag, Berlin: 1985, 408 S., ISSN 0138-550X
  • (mit Till Dahlenburg): Konversationsbuch Deutsch-Esperanto. Enzyklopädie-Verlag, Leipzig 1990, 210 Seiten, ISBN 3-324-00508-6, (2. Erweiterte Auflage 1998, Wien: IEMW)
  • Interlinguistische Beiträge. Zum Wesen und zur Funktion internationaler Plansprachen. Herausgegeben von Sabine Fiedler. Peter Lang Europäischer Verlag der Wissenschaften, Frankfurt am Main u.a. 2006, 405 S., ISBN 3-631-55024-3

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Detlev Blanke spectant.

NotaeRecensere