Interculturale Centrum ICH

Interculturale Centrum ICH Hertzbergae in Germania ad Harthicos montes situm fungitur loco eruditionis cum bibliotheca magna et archivo amplissimo. Namque aeque ac lingua Latina etiam idioma Zamenhofianum interculturales contactus conciliat.

Index ad centrum

Indefesse praesertim Sophia Kóródy ac Petrus Zilvar, esperantistae studiosissimi, operam ibi navant idiomati Esperantico provehendo. Post multos annos querelarum inter fautores linguae Esperanticae, scitos et homines politicos denique anno 2006 primum in toto orbe terrarum oppido titulus officialis urbis notionem esperanticam iuvantis additus est (Esperanto-Stadt). Erectio indicum viariorum Esperanticorum toto in oppido plane testimonium hinc perhibeat.

EruditioRecensere

 
Tabula informatoria limen intrantibus
 
Domus in qua institutum, bibliotheca et academia popularis sarciuntur

Centrum ICH diversis cum sodalitatibus institutisve iugiter operam dat:

Divulgatio publicaRecensere

Identidem habentur lingua theodisca disputationes acroasesque de rebus esperanticis. Offeruntur insuper cursus pro firmioribus et tironibus, etiam in scholis. Frequentes sunt etiam speciales acroases (e.g. de musica, quas saepe habebat Franciscus Georgius Rössler). In conclavibus etiam honoratur Ioachimus Gießner Esperantici propugnator indefessus Hertzbergensis. Media in urbe monumentum pro Zamenhof sermonis inventore positum est.

EditionesRecensere

Centrum ICH non solum volumina in tabulario suo colligit sed etiam libellos aliasque imprimendas chartas, quae spectant ad eruditionem, in lucem profert. Eduntur diarium Harca Esperanto-Kuriero, libelli periegetici urbem et regionem spectantes, photocartulae, nomismata commemorativa, libri commemmorativi (e.g. de Ioachimi Gießner labore frugifero), libri gratulatorii multilingues.

PraemiaRecensere

Anno 2006, Centrum ICH palmam spectatam Operis fundati FAME tulit.

Nexus externiRecensere

  Lege Διεθνὲς Πολιτισμικὸν Κέντρον ("Interculturale Centrum ICH") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam