Hertzberga ad Harthicos montes (Theodisce: Herzberg am Harz) est oppidum Saxoniae Inferioris in Circulo Osteroda ad Harthicos montes. Ad Hertzbergam etiam vici Lonau, Pöhlde, Scharzfeld atque Sieber pertinent. Ad Sieber autem pulcherrima Ecclesia Sancti Benedicti cum organo euphono invenitur.

Wikidata Hertzberga ad Harthicos montes
Res apud Vicidata repertae:
Hertzberga ad Harthicos montes: insigne
Hertzberga ad Harthicos montes: insigne
Civitas: Germania
Locus: 51°39′20″N 10°20′22″E
Numerus incolarum: 12 783
Situs interretialis
Nomen officiale: Herzberg am Harz

Gestio

Procuratio superior: Circulus Gottingae

Geographia

Superficies: 71.88 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Duderstadium, Aquae Lauterbergenses in Harthicis montibus

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Góra

Tabula aut despectus

Hertzberga ad Harthicos montes: situs
Hertzberga ad Harthicos montes: situs
Forum Hertzbergae

Historia

recensere
 
Hertzberga anno 1753

Anno 1154 Hertzberga castellum, possessio Guelforum, primo in actis descripta est. De oppido Herzbergae primum nuntium anno 1337 habemus. Pars fuit Principatus Grubenhagen, ab anno 1596 Principatus Guelpherbyti. Annis ab 1807 ad 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum transiit, quod autem anno 1866 pars Borussiae factum est. Ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est.

Instituta

recensere

Hertzbergae invenitur Interculturale Centrum ICH, quae rebus Esperanticis sese dedicat. Cum Hertzberga officialiter Urbs Esperanticorum vocetur, vicus Stockum Iosephi König epitheto ornanti adhuc caret. Incola notus fuit esperantista et ferriviarius Ioachimus Gießner.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Hertzbergam ad Harthicos montes spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!