Ecclesia Sancti Benedicti (Sieber)
Ecclesia Sancti Benedicti (Theodisce: Benedictuskirche) est templum protestanticum modestum in vico Sieber Hertzbergae ad Harthicos montes in Germania.
Historia
recensereIsta gemma structoria medio in vico erecta erat in genere septentrionali anno 1887 ut opus craticium. Turri altitudo metrorum XXV est, cui horologium anno 1887 incolae libenter addiderunt. Anno 1968 reparatum est ab homine quodam politico ipso.
Ambo, ara, pulpitum, subsellia, matronea a lignario conterraneo Carolo Reuper confecta sunt. Vitrea bella atque multicoloria supra altare Carolus Bruns compatriota fecit. Exteriora tecta sunt lapide sectili regionali. Nostris diebus multi rerum constructoriarum periti obstupefiunt simplicitate splendida. Insuper delubro campanae tres emmeleis datae sunt.
Cum Associatio Esperanticum docentium internationalis mense Iulio 2013 in situ congressionem etesiam haberet, liturgia protestantica idiomate Zamenhofiano in ecclesia hac est celebrata.
Organum tubulatum
recensereOrganum anno 2008 restauratum multas musicae amicos inde allicere potuit. Tunc affabre historico involucro instrumentum musicum modernum cum fistulis multis additum est. Quod concentuum omnium generi utique sufficit.