Bernardus Eichkorn
Bernardus vulgo Bernhard Eichkorn (natus die 22 Martii 1934 Stühlingen-Bettmaringen) presbyter catholicus, parochus emeritus et esperantista indefessus Germanicus est.
Vita et officia
recensereConstantiae annis inter 1948 et 1955 Gymnasium pro Henrico Suso nominato frequentavit. Absolutorio scholastico recepto usque annum 1960 theologiae necnon historicis psychologicisque praesertim Friburgi Brisgoviae studuit. Annum academicum 1957 et 1958 autem Monaci peragebat et seminario sacerdotali praeparatorio in Nigra silva ad Sanctum Petrum fruebatur.
Ordinatio sacerdotalis anno 1960 Friburgi facta est. Weil-am-Rhein fuit antequam in Parochia Sancti Martini Carolsruhae annis inter 1961 et 1964 operam difficilem tamquam vicarius daret. Tunc usque annum 1967 apud Sanctum Conradum in Villingen erat et parochus installatus est anno 1967 ad Unterkirnach. Isto tempore iuvenum in decanatu Villingensi congregatorum animas curabat et in Iuventute operaria christiana (CAJ) activus erat. Anno 1972 decanus regionalis Circuli Schwarzwald-Baar necnon responsalis pro quaestionibus adulescentes spectantibus circuli citati declaratus est. Munus alterum in rebus iuventutem spectantibus sponte sua implevit.
Anno 1980 parochus ad Sanctum Martinum in Meßkirch et decanus creatus est. Sed anno 1988 remissus est ad oppidum Villingen (quod interim nomen Villingen-Schwenningen acceperat) ubi ad Sanctum Fidelem parochus proclamatus est. Ibidem rude donatus est pridie Kalendas Ianuarias 2004. Interim praeses regionalis erat operis socialis ab Adolpho Kolping instituti.
Actiones in Esperanticis
recensereIam annis 1950 Constantiae de idea Esperantica inflammata est, cum Ricardus Coudenhove-Kalergi, Europaeus entheus, praelectionem de nationibus reconciliandis habuit. Anno 1975 autem vere linguam Esperanticam edidicit, cui scientiae sermonis Francogallici insufficientes in mora Francica quadam revelatae erant. Tum etiam Iosepho Schiffer magistro de commodis Esperantici persuadere potuit, qui postea ipse cursus idiomatis Zamenhofiani optimos pepigit.[1]
Cooperationes multas iniit cum Unione Internationalii Esperantistarum Catholicorum, saepe in rebus ad oecumenismum pertinentibus. Una cum Adolpho Burkhardt commissionem oecumenicam revivificabat, qui olim post congressum Limburgensem anno 1968 celebratum condita erat. Eum laborem numquam deseruit. Cum sodalibus Unionem Esperanticam Badeniae et Virtembergiae fundavit Esperanticum in praeconiariis spiritualibusque promovens nulla mora interposita.
Cenacula christiana multa moderabatur atque disponebat, e.g.:
- biblica sabbatocyriaca
- congressus oecumenicos Esperanticos
- conventus iuvenum adulescentiumque in tentoriis
Insuper folia christiana Esperantica aut edidit aut edenda curavit, e.g.:
- diarium Ökumenisches Esperanto-Forum (1991-2003)
- librum optimum Esperanto - das neue Latein der Kirche Udalrici Matthias (1999) ubi agitur de partibus Esperantici in Ecclesia agendis
- librum precum cantuumque oecumenicum praetitulatum Adoru (2002)
- Bibliam Esperanticam (2006 in domu editoria quadam Bohemica)
Arminius Gmeiner, olim ministrans in missis Eichkornianis, domum editoriam propriam condidit ubi libi Esperantici quoque in lucem prolati sunt.
Ex anno 2007 Glossarium Christianum perutile exaravit, quod gratis in interreti inspici potest. Ex anno 2020 compendium Catechismi catholici venale prostat.
Opera
recensere- Eta Sabat-Dimanĉa Breviero, Meßkirch 1985 (breviarium minimum)
- Plurlingva nomaro de sovaĝaj plantoj en Eŭropo (redactio ab amicis societatis "Rondo de Esperantistaj Flaŭristoj" (REF) in Helvetia/ La Chaux-de-Fonds), Meßkirch 1988
- Liturgio de la Preĝ-Horoj: Legaĵoj, dua jarciklo, Advento, Villingen 2001
- Esperanto en la servo de la ekumena movado, in Esperante kaj ekumene, p. 41-67 (2004)
- La kompletorioj de la semajno. Novissima editio: Villingen-Schwenningen 2008
- Mein Dorf, meine Stadt und Gottes Barmherzigkeit. Aus dem Leben eines Gotteskindes. (Autobiographia: Mia vilaĝo, mia urbo kaj Dia graco. El la vivo de Dia infano.) Gmeiner-Verlag, Meßkirch 2014, tertia editio 2017
- Joseph Ratzinger (Benedictus XVI): La Patronia. Meditoj pri la Preĝo de la Sinjoro. Convertit Bernardus Eichkorn Eichkorn, Villingen 2018
- La Kateĥismo de la Katolika Eklezio. Kompendio. Converterunt Armandus Zecchin, Bernardus Eichkorn et Antonius De Salvo editore Eichkorn. Gmeiner-Verlag, Meßkirch 2020, 207 paginarum
Honores
recensere- Anno 2002 cum Adolpho Burkhardt et Adalberto Kronenberger Praemium FAME nactus est.
- Horstius Köhler rei publicae praeses eum die 7 Decembris 2007 Cruce foederali pro meritis publicis extulit. Cuius translatio sollemnis mense Maio 2008 facta est.
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Bernardum Eichkorn spectant. |
- Pagina domestica
- Schwarzwälder Bote: "Bernhard Eichkorn hinterlässt viele Spuren", 11.6.2010
- Schwarzwälder Bote: "Vielfältig engagierter Geistlicher", 20.6.2010
- Eichkorn in catalogo Vindobonensi collectionis de linguis constructis