Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum
Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (compendiarie IKUE, Esperantice Internacia Katolika Unuiĝo Esperantista) est consociatio, quae velit linguam esperanticam partes pristinas linguae Latinae in Ecclesia Catholica acturam esse. Fundata est Lutetiae anno 1910 a sacerdote Aemilio Peltier. Patronum autem habent beatum Titum Brandsma Batavicum.


Conventus et scripta recensere
Quotannis congressus, nonnumquam etiam talis oecumenicus una cum lutheranis atque orthodoxis christifidelibus habetur. Praeses consociationis fuit usque 2019 dominus Ioannes Daminelli ex Italia, prior fuerat Miloslaus Šváček e Bohemia. Praeses vicaria multos annos Maria Belošević fuit. In Polonia olim praeses fuit Barbara Pietrzak.
Periodicum sodalitatis cui titulus Espero Katolika ex anno 1903 legitur itaque est vetustissimum diarium Esperanticum perpetuo editum.[1]
Unionis praesides omnes recensere
- Augustinus Richardson (1843-1913), 1910-13
- Patricius Parker (1869-1948), 1913-20
- Lambertus Poell (1872-1937), 1920-21
- Paulus Antonius Schendeler (1878-?), 1921-24
- Franciscus de Paula Měšťan (1865-?), 1924-27
- Ioannes Font i Giralt (1899-1936), 1927-35
- Maria Larroche (1854-1940), propraeses praesidis partes agens, 1934-35
- Petrus Heilker (1883-1964), 1935-50
- Alphonsus Beckers (1908-1994), 1950-66
- Iacobus Tuinder (1933-2011), 1966-71
- Ferdinandus Longoni (1916-1975), 1971-75
- Ceslaus Biedulski (1936-2018), 1976-79
- Duilius Magnani (1928-2010), 1979-95
- Antonius De Salvo (1942-2021), 1995-2003
- Miloslaus Šváček (*1941), 2003-12
- Ioannes Daminelli (1943-2019), 2012-19
- Maria Belošević (*1965), ex anno 2019
Nexus interni
- Dictionarium christianum interretiale bilingue (Kristana Glosaro)
- Stephanus Maul, diurnarius Catholicus qui mundum Esperanticum oecumenismo patefaciebat
- KELI - esperantistae protestantes