Beatus Titus Brandisma (natus Bolsward in provincia Frisia in Nederlandia die 23 Februarii 1881, necatus Dachani in Germania die 26 Iulii 1942) sacerdos, professor, carmelita, martyr fuit. Beatificatus est ab Ioanne Paulo II die 3 Novembris 1985. Patronus est esperantistarum catholicorum; eius dies festus 27 Iulii est.[1] Die 15 Maii 2022 sanctus proclamatus est.[2]

Titus Brandsma (1932)
 
Tabula commemorativa Noviomagi

Brandsma discipulus gymnasium Franciscanorum ad Megen in Brabantia Septentrionali fuit ubi iam in adulescentia mysticae studere coepit. Quod desiderium apud Carmelitas in conventibus ad Boxmeer, Zenderen et Oss sitis, ubi tempus sacerdotale praeparatorium degebat, auctum est. Anno 1898 ipse carmelita factus est quippe qui istius ordinis vitam contemplativam vivacitate spiritali mixtam magni aestimaret. Anno 1901 Teresiae Abulensis scripta ad anthologiam magnam composuit. Ordinatus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech anno 1905. Romae studiosus factus doctoratu in philosophicis anno 1909 laureatus est.

Cursus honorum scientificus

recensere
 
Brandsma, patronus esperantistarum catholicorum

Eodem anno professor in schola superiore Carmelitana ad Oss proclamatus est. Una cum confratibus tribus Teresianas res in linguam Batavicam vertere incohatus est. Tomus primus a Tito Brandsma solo confectus est. In tomum tertium autem, qui in lucem prolatus est anno 1926, conversionem operis maioris mystici tradidit, i.e. de Animae clausis. Cum sub custodia Germanica esset biographiam alteram Teresiae pepigit. Quae post mortem anno 1946 edita est.

Anno 1923 universitate catholica Noviomagensi condita professor nominatus est. Annis inter 1932 et 1933 rectoris magnifici munere functus est. Eius erant historia philosophiae argenteae instruenda necnon mystica maiorum localium tradenda. De mysticis inter Batavos symbolas plures exaravit. Brandsma in universitariis aedibus Institutum de historia mysticae Batavicae exploranda fundavit, cui incepto copiam textuum spiritalium antiquiorum addidit. Collectio ista ducentis in voluminibus sparsa et nostris diebus gravitudine non caret. Die 7 Maii 1968 ad laborem Brandsmaicum perficiendum institutum conditum est quod eius nomen portare dignatus est. Anno 1927 Brandsma periodicum praetitulatum "Ons Geestelijk Erf" fieri iussit. Neque Encyclopaedia Catholica annis inter 1933 et 1939 sine auxilio Titi creari potuit.

Titus doctissimus umquam nec labores sacerdotales nec vitam monasticam neglexit. Itaque et Noviomagus et Moguntiacum monasteriis novis Carmelitarum gaudere potuerunt. In iuventute erudienda quoque excellebat. In rixis linguisticis Frisiae etiam feliciter mediatoris partes egit et iram excitatorum placavit. Anno 1917 cum aliis Roomsk Frysk Boun condidit et in praesidio de scientiis linguae Frisicae vulgandis consulebat. Itaque ex anno 1937 discipuli tirones multi sponte sua Frisicum idioma docti sunt. Anno post vel academia nomine Fryske-Akademie advenit! Titus indefessus ligamina inter catholicismum Romanum et Frisiam corroborabat et iam anno 1926 peregrinatio in vestigiis Sancti Bonifatii ad Dokkum organizata est. Anno 1937 societas culturalis Frisiae Catholicae primo convenit.

Titus martyr

recensere

Brandsma, qui variis commissionibus paedagogicis intererat, ante occupatores Germanos aequitatem discipulorum omnium sublineavit. Publice scripsit de barbaro momento in notionibus socialismi nationalis; eo agente discipuli Iudaei non statim ex scholis expulsi sunt. Ex anno 1935 diurnarios contra periculum Germanicum instruxerat. Cum Germani mense Decembri flagitavissent, ut in periodicis catholicis commentationes nazisticae apparerent, Titus egit. Archiepiscopo de Jong consentiente foliorum catholicorum redactores visitati sunt. Die 19 Ianuarii 1942 Brandsma proditus est et in carcerem missus est. Post multos cruciatus, in quibus servitia sacerdotalia erga captivos alios pergebat, die 26 Iulii in castris carceralibus Dachani necatus est. Anno 1955 beatificationis processus incipiebat quae die 3 Novembris 1985 effecta est. Ex 15 Maii 2022 inter sanctos erit.[3]

Bibliographia

recensere
  • H. W. F. Aukes, Het leven van Titus Brandsma, Het Spectrum, Traiecti ad Rhenum 1961
  • Redemptus Maria Valabek (ed.), Essays on Titus Brandsma. Carmelite, Educator, Journalist, Martyr, Institutum Carmelitanum, Romae 1985, ISBN 88-7288-000-9

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Titum Brandsma spectant.