Augustinus vulgo Austin Richardson (natus die 21 Octobris 1843 in Ahmedmigur apud Bombainum, mortuus die 20 Augusti 1913 Bosseti) abbas, sacerdos catholicus et philologus Anglicus fuit. Insuper anno 1910 primus praeses Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE) creatus est.

Parentes eius adhuc Anglicanismo adhaerebant. Patre subito mortuo - munere medici militaris functus erat - mater Catharina Ioanna Boye Cocheteux mox Angliam repetivit. Cum annos XXI natus est Augustinus catholicam fidem accepit, anno 1873 vel sacerdos ordinatus est. Nonnullos menses ante sacerdotium magister in schola elementari Instituti Sancti Ludovici factus est. Tunc multam operam dabat in rebus oecumenicis promovendis, praesertim ad conciliandos Anglicanos cum fide catholica. Facem pacifismi in altum tollebat et vetulus motionis Esperanticae ideas pacificas ardue defendebat diffundebat dissipabat. Linguam istam mense Octobri 1906 ediscere coeperat.

Contagio Esperanticorum

recensere

Quando Bernae anno 1913 Congressum universalem (UEA) frequentaturus fuit et Romae conventus quidam catholicorum (IKUE) instabat, paucos dies Bosseti apud Mariam Mauritiam Milsom (1851-1933) degebat ad res necessarias parandas.[1] Augustinus ibi morans ex inopinatu mortuus est. Missa defunctiva Bernae die 19 Augusti celebrata Ludovicus Lazarus Zamenhof ipse participatus est.

Richardson motioni catholicae Esperanticae variis modis inserviebat. Praeses fuit et sodalitatis IKUE et Associationis esperantistarum catholicorum Belgicae (Belga Katolika Ligo Esperantista); moderatus est periodicum "Espero Katolika"; propraeses Associationis Esperanticae Belgicae (Belga Ligo Esperantista) creatus est. Cantabrigiae anno 1907 in Congressu universali, cum permissu superiorum, homeliam habuit lingua Esperantica. Linguam Esperanticam pluries et animose adversus assectatores linguae Ido defendebat.

Nexus externi

recensere
  1. Illa femina anno 1910 ad catholicismum conversa erat Esperanticis auxiliantibus et anno 1907 periodico "Espero Katolika" pecunia succurrebat. Ex anno 1906 in sodalitate esperantistarum Genavensi operam navabat. Ipsa ex familia germanophona Helvetica (Gruner) oriunda est, quae cum multis aliis ad calvinismum pulsa erat.