Stephanus Maul
Stephanus vulgo Stefan Maul (natus die 25 Septembris 1940 Gundinci in Sclavonia in regione Marsoniana-Posavina) diurnarius, theologus et esperantista Germanicus est.
Vita
recensereMaul anno 1944 e patria expulsus aetate annorum XVII idioma Zamenhofianum edidicit. Mox operam multam dabat in Motu Catholico Esperantico et fuit annis inter 1963 et 1965 moderator foliorum "Birdo/La Alta Flugo" iuventuti dedicatorum quae edidit Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum/IKUE. Postea disposuit editionem foliorum "Kristana Ekumeno" annis inter 1963 et 1965, "Kontakto" (Associationis iuventutis Esperanticae internationalis; annis inter 1966 et 1967), "Espero Katolika" (IKUE; annis inter 1966 et 1971) necnon "Internacia Ĵurnalisto" (Associationis diurnariorum Esperanticorum internationalis/TEĴA) annis inter 1991 et 2004.[1].
Una cum Torben Kehlet Dano periodicum internationale diu egregium Monato condidit atque curavit e praesidio annis inter 1980 et 1991, quem laborem magnum annis inter 1999 et 2010 iteravit. Praeses fuit societati diurnariorum Esperantice scribentium cui nomen TEĴA (annis inter 1991 et 2003) et caput Operis fundati FAME (annis inter 1994 et 1999). In Academiam Esperanticam cooptatus est anno 1998. Ibi mansit usque annum 2007 officium quaestionum linguisticarum solvendarum ducens.
Ex anno 1995 docens fuit in Academia Internationali Scientiarum (AIS) in Re publica Sancti Marini. Multa pro Esperanticis sine salario indefesse atque sollerter implevit; denique vitam sibi reperiebat labore pro periodico quodam Theodisco Augustano antequam otium cum dignitate iniret.
Opera
recensere- Stef-po-emoj
- Germana ĵurnalisto komentas (1981 apud: Eldona Societo de Nagoya Esperanto-Centro)
- La Jaro 1981 (calendarium primum, quod traditionem editoriam felicem instituit usque hodie quotannis continuatam)
- Manlibro pri Ĵurnalismo, una cum Judith Junger (1982 apud: TK/Stafeto (reeditio anno 1989 in Flandria)
- Esperanto-Schnell-Kurs (Ioannis Koch operis tractatio); 1983 apud: TK/Stafeto (reeditio anno 1989 in Flandria)
- Pri kelkaj gravaj problemoj de l' Esperanto-movado (1987 apud: Flandra Esperanto-Ligo/FEL)
- Sub la signo de socia muzo, cum Gulielmo Auld (1987 apud: FEL)
- Vortaj (a)ludoj (1987 apud: FEL)
- Falsaj amikoj - Schwierigkeiten im Wortschatz Esperanto-Deutsch (1992 apud: Pro Esperanto
- Deklingva Manlibro pri Politiko, tamquam editor (1994 apud: FEL)
- El verva vivo ĵurnalista (autobiographia) (2005 apud: FEL)
Folia Esperantica Stephano Maul curante edita
recensere- Birdo / La Alta Flugo
- Kristana Ekumeno
- Kontakto
- Espero Katolika
- Monato
- La Strobilo
- Internacia Ĵurnalisto
Bibliographia
recensereHalina Gorecka, Alexander Korzhenkov, Nia diligenta kolegaro. Biografioj de 200 eminentaj esperantistoj, p. 197-198, Sezonoj, Regiomontii 2018, ISBN 978-609-95087-6-4
Nexus externi
recensereNotae
recensere- ↑ Halina Gorecka & Alexander Korzhenkov, "Stefan Maul jubileas", apud: La Ondo de Esperanto, mense Septembri 2020