Kaliningradum

(Redirectum de Regiomontium)
Wikidata-logo.svg Kaliningradum
Res apud Vicidata repertae:
Kaliningradum: insigne
Civitas: Russia
Locus: 54°43′0″N 20°30′0″E
Numerus incolarum: 475 056
Zona horaria: UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Калининград

Gestio

Praefectus: Alexander Yaroshuk, Silanov, Alexey Nikolaevich
Procuratio superior: Kaliningrad Urban Okrug

Geographia

Superficies: 224.7 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Leningradsky Administrative District, Moskovsky Administrative District, Tsentralny Administrative District

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Memela, Zeitz, Alburgum, Othania, Bremae Portus, Kielia, Rostochium, Mons Lucis, Hantonia, Corcagia, Couna, Panevėžys, Šiauliai, Vilna, Groninga, Białystok, Gedanum, Elbinga, Lodzia, Alienstenium, Ratiboria, Thorunium, Sadbre, Svolla, Mexicopolis, Malmogiae Municipium, Norfolcia Virginiae, Burlöv Municipium, Kalmar Municipality, Omium, Bressicia, Caralis, Coriallum, Dalian, Erevanum, Forum Livii, Homel, Guyuan, Hamburgum, Grodna, Kętrzyn County, Chersonium, Crasnoiarium, Minscum, Potestampium, Samara, Severodvinsk, Aboa, Iaroslavia, Baranavichy, Panevėžys City Municipality, Patrae, Karlshamn Municipality, Civitas Gdinensis

Tabula aut despectus

Kaliningradum: situs

Kaliningradum[1] vel Kalininopolis[2] (Russice Калининград, tr. Kaliningrad), usque ad annum 1946 Regimontum Borussorum[3] vel Regiomontium[4][2] sive Regiomontum[4][5][6] (Theodisce Königsberg) appellatum, est urbs Russiae, caput regionis Kaliningradensis. Urbi sunt circa 460 milia incolarum (anno 2016), qui hodie Kaliningradenses vocantur.

Kaliningradum est valens vectorium focus, stationes ferriviarias, portus et aeroportum habens. Praeterea, sedes industriae (e.g. constructionis machinarum), commerciae et culturae est.

Kaliningradi sunt universitates (quarum maxima est Universitas Foederalis Baltica Kantiana), bibliothecae, musaea, theatra, horti botanicus et zoologicus atque multa monumenta historica architecturae.

HistoriaRecensere

 
Ecclesia Cathedralis Regiomontana, qua bello deleta posteaque restaurata incolae urbis utuntur odeo.

Regiomontium anno 1255 a Premyslao Otacaro altero, rege Bohemiae, conditum est, ut sibi auxilium ferrent ad subigendos et in fidem christianam armis redigendos incolas regionis Balticae equites Ordinis Teutonici.

Anno 1544 universitas Albertina condita est.

Die 18 Ianuarii 1701 Fridericus I rex Borussiae (primus rex Borussiae) Regiomonti coronatus est et post eum omnes reges Borussiae ad usque Gulielmum II anno 1888. Saeculo 18 in universitate Regiomontana Immanuel Kantius philosophorum eius aevi facile princeps philosophiam moralem docuit auxit amplificavit.

Ad annum 1945 Regiomontium Borussiae Orientalis caput erat.

Post bellum mundanum alterum urbs incendiis paene deleta pars fuit Unionis Sovieticae et anno 1946, incolis Germanis expulsis, in honorem Michaelis Kalinin praesidis Unionis Sovieticae, qui paulo prius mortuus erat, nomen hodiernum accepit.

Cives illustresRecensere

NatiRecensere

MortuiRecensere

Coniunctio communiumRecensere

Vide etiamRecensere

NotaeRecensere

  1. Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, 2006.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nomine adiectivo nomini "Kalininopolis" dictionarium dicit "Kalininopolitanus". De "Regiomontium" non dicit per quid tempus urbs ita appellabatur, modo "antea" indicans. Nam adiectiva forma est "Regi(o)montanus".
  3. Vide e.g. locum editionis in pagina tituli huius libri : Adalbertus Roquette, de Xenophontis Vita, Regimonti Borussorum, 1894. Versio electronica
  4. 4.0 4.1 Graesse, Benedict et Plechl, Orbis Latinus, versio magna quartae editionis, liber 3 (Brunsvicum: Klinkhardt et Biermann, 1972), pagina 243. Vide etiam disputationem nostram.
  5. Solutio problematis ad geometriam situs pertinentis auctore Leonhardo Eulero
  6. Interdum etiam Konigsberga, Lexicon Universale Hofmanni: Konigsberga; Theodisce Königsberg.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Kaliningradum spectant.