Associatio diurnariorum Esperanticorum internationalis

Associatio diurnariorum Esperanticorum internationalis (Esperantice Tutmonda Esperantista Ĵurnalista Asocio, compendiarie TEĴA) est quaedam sodalitas professionalis in gremio Universalis Societatis Esperanticae (UEA).

Tutmonda Esperantista Ĵurnalista Asocio
Tutmonda Esperantista Ĵurnalista Asocio

Historia

recensere

Usque ad finem Europae divisae

recensere
 
Nomen associationis linguis variis datum

Opus fundatum est die 19 Novembris 1946 a diurnariis Scandinavicis tribus, nempe a Suecico Einar Adamson, a Finnico Niilo Kavenius, et a Dano R. G. Nielsen. Sedes eius facta est in Suecia, neque primus praeses non fuit Scandinavicus.[1]

Secundum istius temporis declarationem debuit associatio diurnariis tam amatoriis quam professionalibus Esperantice scientibus inservire. Diurnarii isti cooperationes ineant tractationesque permutent, vicissim informent, iugiter facem Esperanticam in altum tollant. Insuper testimonium detur linguam Esperanticam optime aptam esse in rebus diurnariis, ubi differentes nationes mundique visiones minoris momenti sint. Sodales TEĴA in idiomate Esperantico inter diurnarios et lectores promovendo operam navent.

Cum anno 1953 mortuus est Adamson, eius summus promotor, TEĴA in discrimen quoddam cecidit. Anno autem 1956 refundatio facta est, Bulgaris Esperantistis auxiliantibus. Qui per decennia associationem comitabantur. Praeses multos annos fuit Norvegicus Olavus Thormodsen, praeses vicarius Ivan Keremidiev-Esperov. Anno 1970 associationi erant plus quam 300 sodales, qui in partes duas separabantur, i.e. in professionales diurnarios et interdum diurnarie laborantes sive in ephemeridibus sive in stationibus radiophonicis. Mutationes politicae in Europa Orientali, quae sub iugo communismi gemebat, inde ab annis 1980 exeuntibus, laborem quasi stiterunt: anno 1988 periodicum proprium praetitulatum Internacia Ĵurnalisto non iam in lucem proferri potuit.

Initia nova annis 1990 et dissolutio

recensere

Anno 1992 Stephano Maul assidue agente associatio refundata est, vel periodicum eius denuo apparebat. Teleinstructiones ad diurnarios Esperanticos erudiendos institutae sunt, Paulo Gubbins duce, quae optime acceptae sunt. Anno 1993 TEĴA sodales 154 habuit, et "Praemium Privat" quoddam institutum est. Prima persona quae palam istam anno 1993 tulit Zlatko Dizdarević, diurnarius Bosnicus, fuit. Attamen mox novus descensus apud TEĴA sese monstrabat. Numerus sodalium reductus est sensim: praesidium ipsum tunc abolitionem associationis, quae superfluae videbatur, proposuit. Die 31 Decembris 2003, dissoluta est associatio.

Renata associatio

recensere

Iaponicus Yamasaki Seikô homines congregavit ut associatio TEĴA renasceretur. Cui incepto valde laudando statim applaudebant Stephanus Ertl (moderator periodicorum Esperanticorum) et Jukka Pietiläinen (rerum diurnariorum indagator). Subscripsit vocationem eam etiam Liberi Folii dispositor Kalle Kniivilä.

In congressu universali anno 2005 Vilnae celebrato, sollemniter recondita est associatio hominibus triginta adstantibus. Declaratum est UEA numquam agnovisse dissolutionem anni 2003; numquam defuisse relationes inter diurnarios et UEA. Yamasaki Seiko, Stephanus Ertl et Jukka Pietiläinen moderatores ad tempus (usque ad Congressum Universalem Florentiae anno 2006 celebrandum) electi sunt. Ibi conventus novus fuit ubi praesides ad tempus nominati sunt Stephanus Ertl, Kalle Kniivilä, Stanilaus Marček, Jukka Pietiläinen et Theodoricus Rooke. Vilnae mense Maio 2008 passus alii potissimi facti sunt. Praeses sodalitatis Lithuanicus Audrys Antanaitis, diurnarius notissimus, creatus est. In praesidio insuper fuerunt Vytautas Povilas Šilas, Alexander Korženkov et Mariana Evlogieva. Ultra tenuerunt functiones suas Kalle Kniivilä et Theodoricus Rook. Šilas etiam praeses vicarius Lithuanicae diurnariorum associationis fuit. Sedes iuris denique translata est in Lithuaniam.[2]

Insulae anno 2013 Alfredus Schubert Germanicus praeses electus est. Operam de rebus diurnariis Esperanticis vulgandis dabat etiam Paulus Jegorovas, advocatus Lithuanicus.

  1. Ita scribitur in libello praetitulato "Esperanto en perspektivo", pp. 518-519, quamvis liber officialis UEA annum fundationis 1948 esse affirmet.
  2. Libera Folio: "Esperantistaj ĵurnalistoj rezoluciis parlamente."

Nexus externi

recensere