Alfredus Schubert
Alfredus Schubert (natus anno 1958 in Hausham, in Circulo Miesbach Bavariae Superioris) Germanicus diurnarius paedagogus politicus est necnon Esperanticorum fautor.
Vita
recensereAnnis inter 1977 et 1983 linguis Romanicis et linguae Theodiscae studuit apud Universitatem Ludovico-Maximilianeam Monacensem. Studiis perfectis diurnarii independentis munere fungi incohatus est. Anno 1983 institor domus propriae linguisticae quae Linguistisches Bureau appellatur factus est.
In Esperanticis
recensereIdioma Esperanticum iam didicit, quando adulescens erat. Moderatus est inde ab anno 2006 editionem periodici Associationis Esperanticae Germanicae cui titulus Esperanto aktuell. In isto officio successit anno 2011 Slovacus Stanislaus Marček cum collega quodam. Anno 2008 in praesidio factionis politicae minimae Europa-Demokratie-Esperanto (EDE) fuit, ut anno 2009 in Parlamenti Europaei senatoribus eligendis se offerret. Anno 2010 sectioni Germanicae motionis Unu mondo (factio Unius Mundi) cum aliis praefuit. Anno 2015 praeses Associationis diurnariorum Esperanticorum internationalis (TEĴA) creatus est.