Stanislaus / Stano MARČEK (natus die 5 Ianuarii 1953 Martinopoli / Regio Solna) est Slovacicus esperantista, editor, chartopoeia et paedagogus. Membrum Academiae Esperanticae anno 2014 Praemio Deguĉi laureatus est.

Marček urbane ad obsonandum invitans, anno 2012

Marček studebat apparatibus technicis et operans fuit chartarum tapetiumque fabricationi. Annis ab 1980 ad 1990 moderabatur Bohemoslovacum gregem musicorum "Team", qui etiam discum lingua Esperantica fecerunt et cantaverunt in Congressu Universali Esperantico LXXIV Bristelmestunae, in Internationali Iuventutis Congressu XLV apud Kerkrade et in Congressu LXII Anationalium Internationalium in Illertissen apud Ulmam celebratis.

Postea laborabat tamquam director in regionali quadam statione radiophonica undis brevibus emittenti et tamquam institor. Hodie possidet casam editricem propriam et sic responsalis erat i.a. periodici officialis Universalis Societatis Esperanticae typis mandandi, quod Esperanto praetitulatur.

Esperantica

recensere

Linguam Esperanticam Marček didicit adulescens annos 12 natus. Participavit diversos cursus aestivos in oppido Lančov haud procul ab urbe Znoyma, ubi diploma instructoris primum accepit. Officialem veniam docendi nactus est anno 1977. In Esperanticis docendis diversis in terris - e.g. in Cechia, Finnia, Polonia, Germania, Francia, Helvetia, Hispania, Nova Zelandia - operam nabat. Insuper congressus diversos componi adiuvit.

Librum definitivum notandissimum qui Esperanto per rekta metodo vocatur exaravit. Quam methodum diversis instrumentis didascalibus (discis, imaginibus) auxit. Sed non solum tironibus curavit: concinnavit etiam cursum magis progredientibus destinatum titulo Konversacia Kurso de Esperanto por Progresintoj.

Convertit in linguam Slovacicam libros La Zamenhof-strato et Bona Espero Romani Dobrzinski Poloni, quos edi curabat quoque. Compactos discos fabulis fratrum Grimm et Ioannis Christiani Andersen incidebat. Mentio facienda est hac in serie etiam de libris La Verda Podio et Verdkata Testamento Raimundi Schwartz. Cantus conventibus Esperanticis apti etiam edidit et in capsulis magnetophonicis servari iussit.

Membrum est in Consociatione Esperanticum docentium internationali (ILEI) et collaborat apud Edukado.net, ikso.net et Lingvolanĉilo.

Edidit etiam tres libros crucigrammatibus ornatos qui titulantur Krucenigmoj kaj humuro, Instrua amuzo et 107 Krucenigmoj en Esperanto. Crucigrammatum symbolas dedit variis fasciculis periodicorum diversorum, i.a. Monato, Hungara Vivo, Norvega Esperantisto, Heroldo de Esperanto, Esperanto.

In iuventute Slovacicam sectionem Iuventutis Internationalis Esperanticae (TEJO) condidit. Inter periodica a Marček moderata enumerari possunt Esperantisto Slovaka (1985-1995), Esperantista Vegetarano (1982-1997), Heroldo de Esperanto (2000-2001), Esperanto (2002-2012) Juna Amiko (ex anno 2014). Anno 2011 cum collega moderator factus est Associationis Esperanticae Germanicae periodici, Alfredo Schubert succedens.

Nexus externi

recensere