Raimundus (Francice Raymond) Schwartz (natus die 8 Aprilis 1894; mortuus Lutetiae die 14 Maii 1973 ) fuit Francicus tabernae argentariae praefectus eodemque tempore scriptor et cantor Esperanticus celeber. Eum linguas Latinam et Graecam calluisse constat.

Raymond Schwartz

Familiae Francicae proles, Mettis in urbe Alsaciae natus est eo tempore territorii Germanici. Iam ante Primum bellum mundanum Linguam internationalem didicerat conditurus in urbe natali sua Esperantistarum circulum quempiam. Lutetiam petens, anno 1920 cabaretum Ad felem viridem vocatum (Esperantice: La Verda Kato) oriri fecit, cui usque ad annum 1926 praefuit. Anno 1949 una cum aliis theatrum cabareticum Tri Koboldoj (translate: Ad tres daemones), in quo usque ad annum 1956 ludebant.

Iam anno 1912 poemata Raimundi Schwartz publicata sunt in periodico quodam nomine Tutmonda Espero. Inter duo Pancosmica bella in diversis periodicis scripta vulgari curavit, praesertim apud Literatura Mondo. Insuper duo volumina poeseos produxit et editor erat periodici satirici nomine La Pirato (annis ab 1933 ad 1935).

Post secundum bellum mundanum, mythistoria magna typis mandata est, praetitulata Kiel Akvo de l' Rivero. Ibi vitam adulescentis cuiusdam Francogalli narrat apud limitem inter Francogalliam et Germaniam viventis. Haud pauca autobiographica insunt. Ludis terminatis, vir Berolinum venit, unde post indictum bellum anno 1914 fugere coactus est. Iste homo post annum 1940, quo exercitus Germanicus Francogalliam occupavit, inter repugnantes invenitur, et, ,superstes belli, Lutetiae post bellum gestum feminam convenit, quam iuvenis Berolini adamavit.

Gravitas

recensere

Inter duo bella mundana, Schwartz inter esperantistas advocatus diaboli consideratur, quippe qui omnes nimis entheos esperantistas ludibrio habuerit. Id modo iucundo fecit, ut homines de se ipsis ridere adagerentur. Schwartz solebat dicere hoc: "Populus qui timet, ne de se ipso rideat, maturus nondum est." Tunc fama Raimundi Schwartz hominis facetissimi festivissimique crescebat. Attamen severa et gravia in operibus minime afuerunt ut collectio fabularum titulata Vole . . . Novele monstrat et ipsa fabula Milesia supra citata titulo Kiel Akvo de l' Rivero.

Rex ludorum linguisticorum et phoneticorum creatus est. Ingenium eius ridendo dicendi verum, quod tamen nullum hominem bonum offendere quivit neque voluit, usque hodie nemo in mundo Esperantico, ut videtur, antecellere potuit.

Opera principalia

recensere
  • Verdkata Testamento (poemata, 1926)
  • Anni kaj Montmartre (mythistoria brevis, 1930)
  • La Stranga Butiko (poemata, 1931)
  • La Ĝoja Podio (poemata, 1949)
  • Kiel Akvo de l' Rivero (mythistoria, 1963)
  • Vole… Novele (fabulae, 1971)
  • Kun siaspeca spico (tractationes, 1971)

Bibliographia

recensere
  • Marie-Thérèse Lloancy, Esperanto et jeu de mots dans l’oeuvre de Raymond Schwartz, thesis dissertation for Université René Descartes, Paris, 1985
  • Marie-Thérèse Lloancy, "Les jeux de mots de Raymond Schwartz dans trois ouvrages en Espéranto publiés par Stafeto - La Zamenhofa Esperanto, Kiel akvo de l’ rivero et Kun siaspeca spico" in Serta gratulatoria in honorem Juan Régulo. Universidad de La Laguna, Salamanca, 3,266 pp., 1986 ISBN 978-84-600-4290-7
  • Jean Thierry, "Raymond Schwartz (1894-1973) la vortĵonglisto" in La stato kaj estonteco de la internacia lingvo Esperanto (Proceedings of the first symposium of the Esperanto Academy (Prague, 1994). Petr Chrdle, ed., LinkKava-Pech: Prague, 1995, 190 pp. ISBN 978-80-85853-08-7
  • Paul P. Gubbins, "Majstra muzikado: Berlino en romanoj de Varankin kaj Schwartz" in Lingva arto. Vilmos Benczik, ed., Universala Esperanto-Asocio, Rotterdam: 1999, 217 pp. ISBN 978-92-9017-064-8
  • Roger Bernard, Raymond Schwartz: lia vivo kaj verkaro. Kultura Centro Esperantista, La Chaux-de-Fonds: 1977.

Nexus externi

recensere