Esperantica directo seu titulo originali Esperanto per rekta metodo ('Recta ratio Esperantica') est liber didascalicus, Esperanticis instituendis dicatus. Qui editus est anno 2007, Stanislao Marček Slovacico auctore. Interim in plus quam triginta linguas conversus est. Commodissimum est homines diversorum sermonum simul doceri posse, cum grammaticae explicationes et glossaria linguis vernaculis scripta sunt paginaeque in omnibus libri translationibus exactissime ad alterutram congruunt. Tamen ratio instituendi recta manet. Lectionibus viginti duabus exornatus est.

Editio Latina recensere

Mense Maio 2016 versio Latina in lucem prolata est, cuius titulus est Esperantica directo.[1] Hinc liber summatim in linguis 38 promptus est. Insuper versio in disco compacto exstat. Libri Esperanticis discendis in lingua Latina rari sunt: anno 1934 aparuit Cursus Completus Esperanti. Latinlingva Esperanto-kurso, quem exaraverat Iacobus Bianchini (S. Vito al Tagliamento).[2]

Notae recensere

  1. Liber venalis prostans apud UEA
  2. Indicatio bibliographica deprompta est hinc: Karl-Olof Sandgren, Religia Literaturo en Esperanto, Nordenstorms förlag, Boden 1994, p. 53

Nexus externi recensere