Gulielmus (vulgo William) Auld (natus die 6 Novembris 1924; mortuus die 11 Septembris 2006) fuit poëta, auctor, et interpres Scoticus, primus scriptor propter opera Esperantica praemio Nobelio litterarum propositus, anno 1994 et de novo annis 2004 et 2006.

Guliemus Auld cum scriptoribus

Eius magnum opus fuit La infana raso ('Gens infans'), longum poema de "parte gentis hominum in tempore universoque," Capitulis Ezrae Pound poetae Americani motum, atque in linguam Anglicam, Scoticam Teutonicam, et Gadelicam a Girvanico McKay et linguam Francogallicam ab Ioanni-Petro Danvy conversum.

Ab anno 1977 ad annum 1980 vice praeses Universalis Societatis Esperanticae et ab anno 1979 ad annum 1963? praeses Academiae Esperantica fuit. Suam privatam librorum Esperanticorum bibliothecam anno 2001 Bibliothecae Nationali Scoticae dono dedit.

Anno 1988 Auld Fundamentum legendorum librorum Esperanticorum (Baza legolisto) pepigit. Nonnulla ab Auld scripta in Theodiscum vertit poeta laureatus Clemens Ioannes Setz.

Praemia recensere

Anno 1998 esperantista anni honorarius electus est. Opus fundatum FAME Alae ei quoque praemium culturale attribuit

Nexus externi recensere