Miloslaus ŠVÁČEK (natus anno 1941o) est esperantista bohemicus et regens sectionis catholicae Bohemicorum Esperantistarum Associationis (ĈEA). Tempore communismi in Tzechoslovacia saeviente persequebantur et eum, propterea quod conventus catholicos castrenses in tentoriis ad bohemicum vicum Herbortice/Herbortsdorf (in pago Ústí nad Orlicí/Wildenschwert) praeparaverat.

Photographema praesidis catholicorum esperantistarum

Prior praeses[1] Catholicorum Esperantistarum IKUE (=Internacia Katolika Unuiĝo Katolika) est etiam moderator periodici catholici cuiusdam editi in Bohemia, cuius titulus "DIO BENU" (i.e. "Deus benedicat"). Interdum conventus varios esperantistarum seu catholicos seu oecumenicos organizabat: e.g. anno 2006 amplum catholicum concilium esperantistarum ad Velehrad, illustrem locum peregrinationis. Anno 2010 praefuit congressui iubilato Lutetiae Parisiorum apud basilicam Sacratissimi Cordis DNIC in Monte Martyrum celebrando.

Anno 2008 accepit praemium nomine Comenii nuncupatum e manibus magistratuum urbis Přerov/Prerau ob pervulgationem commendativam et linguae internationalis et oppidi.

Nexus externiRecensere

  • Pagina domestica bohemicorum esperantistarum catholicorum: [1]
  • Pagina domestica esperantistarum catholicorum: [2]
  • Societas esperantica ad Přerov/Prerau: [3]

NotaeRecensere