Glossarium Christianum (Esperantice Kristana Glosaro, Theodisce Christliches Glossar) est lexicon utilissimum de terminis technicis Christianis in linguis Theodisca et Esperantica recte adhibendis. Potueris habere id opus auctoritatem suae speciei quippe quod nunc unicum prostet. Greges laudandi, qui linguam Esperanticam linguam oecumenismi ecclesiasticam novam proponunt, tale lexicon iam dudum suspirabant atque exsequebantur; inter quos Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum (IKUE) et Unio Esperantica Christiana internationalis (KELI) vim maiorem habent.

comparatio inter encyclopaediam impressam (sinistram ad manum) et lexicon multo maius interretiale

Disponitur in interreti tantummodo opus istud a reverendo domino Bernardo Eichkorn in Germania exaratum. Qui homo res in lexico mutandas assidue curat, accessum gratuitum concedens. Praeter vocabularii partes in sensu verbi stricto clarificatur de argumento rerum conversarum. Fontes accurate dantur et haud raro conversiones variae (e.g. in Francogallicum, in Anglicum, in Italicum) proponuntur neque etymologica negleguntur, cum optima praeferendaque versio litteris crassis indicetur. Nonnumquam definitio vocum brevis datur ut valor encyclopaedicus quidam servetur.

Glossarium interretiale oecumenismo favens quaerentibus de rebus ordines religiosos, theologicas scientias, artes spectantibus cornui copiae est. Quod autem attinet ad personas et geographiam vocibus parcetur, ne nimis ex spatio erumpatur.[1]

In periodicis specialibus opus Bernardi Eichkorn dilaudatur atque benedicitur: quoniam incessanter emendationes peraguntur lexicon vivum neque anile putatur.[2][3]

Praeparatio quemadmodum facta sit

recensere

Iuris consultus et Esperantici fautor Bernardus Pabst diu quasi a tergo Bernardum Eichkorn assiduum in opera danda observavit et die 21 Iulii 2009 in diariis interretialibus passus operi magno conficiendo bene narrat.[4] Ibi attenti fimus de momento magno rerum ad occidentalem culturam spectantium linguistice servandarum, quod glossarium etiam extra usum ecclesiasticum ipsum agat. In initio autem Eichkorn encyclopaedias pristinas perscrutans lemmata colligit: principes fontes fuisse videntur Lexikon für Theologie und Kirche, Katolika terminaro Gulielmi Flammer et Wörterbuch der Kirchensprache Gerardi Isermann. Eichkorn indagator, cum voces iam Esperantice conversas inquireret, opera haec utebatur:

  • Paul Gottfried Christaller: Deutsch-Esperanto Wörterbuch, Ellersiek & Borel, Berolini et Dresdae 1923
  • Paul Bennemann: Esperanto Handwörterbuch Deutsch-Esperanto, Hirt, Lipsiae 1926
  • Erich-Dieter Krause: Großes Wörterbuch Deutsch-Esperanto, Buske, Hammoniae 2007
  • Rüdiger Eichholz: Esperanta Bildvortaro. Bailieboro (Canadae) 1989

Inde Eichkorn theologus atque presbyter catholicus ex officiis propriis quotidianis fructus et peritiam carpsit; iam dudum de Esperanticis inter ecclesiasticos praeco erat et non raro ipse liturgica Esperantice peragebat. Sed etiam alii doceri potuerunt: auctores Parisienses glossarii Esperantici maximi PIV ab Eichkorn instructi sunt, ut in suo opere quoque verba aut deficerent aut significationes nonnullas speciales supprimerent (e.g. apud anamnezo ubi informatio de usu in medicina usum in spiritalibus silet).

Neque libelli nonnulli de sanctis exarati, de locis peregrinationis, de precibus et ita porro inutiles fuerunt. Neque opera haec:[5]

  • H. G. Wannemakers: Propraj nomoj de sanktuloj kaj sanktulinoj, Latine-Esperantice (1962)
  • H. G. Wannemakers: Propraj nomoj en la Nova Testamento, Latine–Esperantice (1963)
  • H. G. Wannemakers; P. Huberteno: Katolika Terminaro, Esperantice-Latine (1963)
  • Wilhelm Flammer: Katolika Terminaro, Theodisce–Esperantice (1963)
  • Henryk Herbert Paruzel; Edward Tadeusz Wojtakowski (ed.): Biblia Vortaro (1975-1984)

Nexus externi

recensere
  1. "Christliches Glossar Deutsch-Esperanto", apud: Interlinguistische Informationen, nr. 93, 4/2014, p. 39
  2. Volonte mi nun kaptas ankaŭ la eblecon, rekomendi por la legantoj la fakan vortaron 'Kristana glosaro – Christliches Glossar' de amiko Bernhard Eichkorn, kiu spite al sia jam alta aĝo (baldaŭ 88) klopodas elsarki kaj plibonigi ĝin daŭre; intertempe ĝi atingis jam 1474 paĝojn. - Utho Maier: La mondo de libroj kaj periodaĵoj – Esperanto kaj aliaj planlingvoj. Novaĵoj, sciindaĵoj kaj pripensproponoj el Germana Esperanto-Biblioteko Aalen (pars 64: Raporto pri kelkaj temoj tre diversaj), apud: Esperanto aktuell 1/2022 (nr. 271), p. 28-30, praesertim p. 30[nexus deficit]
  3. Centro de esploro kaj dokumentado pri mondaj lingvaj problemoj (ed.): Informilo por interlingvistoj, 4/2014 (nr. 91) p. 30-31
  4. "Eichkorn: Ambicia Kristana Terminaro"
  5. Coincidentia editionum cum concilio Vaticano secundo mira non est: namque in concilio sermo antiquorum Romanorum idioma officialiter a patribus adhibendum erat. Albertus Sleumer silicernium, summus Esperantici inimicus, anno 1962 tertiam editionem glossarii Theodisco-Latini praeparaverat ad usum diurnariorum et theologorum isto tempore Romae degentium. Num timuit ne Esperantica lingua novas partes Latini ecclesiastici actura esset?