Unio Esperantica Christiana internationalis
Unio Esperantica Christiana internationalis (Esperantice Kristana Esperantista Ligo Internacia, compendiarie KELI) Christianos variarum confessionum atque praecipue protestanticos reformatosque colligere adunareque vult. Munus eius principale est docendi de lingua Esperantica in Christianis necnon de religione Christiana in esperantistarum gregibus. Anno 2021, praeses est Francogallus Philippus Cousson et secretarius in Germania Udalricus Matthias.
Studia peculiaria
recensereInde ab initio KELI iuvit Iacobum Tuinder in missione inter caecos in Nederlandia, quod notum factum est sub signo E3 (nunc autem EvidEntE). Postea varia agenda inter mancos sequebantur, e.g. in Albania.
Congressus
recenserePrimo bello pancosmico finito KELI quotannis congressus habere coepit ubi maximi momenti sunt praeter meditationes praelectiones studia biblica et otium necnon conventus cum ecclesiis localibus. Magis magisque arta fit cooperatio cum Unione Internationali Esperantistarum Catholicorum (IKUE), ita ut congressus nonnumquam oecumenici sint. Quod autem prima vice factum est anno 1968 Limburgi ad Lahnam. Numerus participantium in congressibus inter 90 et 200 est; participes Christianos esse minime oportet. In sic dictis Congressibus universalibus ab Universali Societate Esperantica celebratis membra KELI et IKUE servitia religiosa praeconialia praedicativa de rebus Christianis offerunt.
Periodicum et litterae
recensereOmni tertio mense KELI commentarios praetitulatos Dia Regno (Regnum Dei) edit, qui anno 1908 conditi sunt Paulo Hübner moderante. Hodiernis temporibus ligamini vinculo coniunctivo sunt inter membra associationis in terris 48 dispersa. Illorum confessiones variae sunt ut, e.g., adventistarum, Religiosae amicorum sodalitatis, Lutheranismi, Anglicanismi, Orthodoxiae.
Anno 1971 liber cantualis proprius, Adoru Kantante (Adora cantans) praetitulatus, cum 262 cantilenis religiosis editus est. Sequebantur alia similia, Tero kaj Ĉielo kantu (Terra et caelum cantent; cum 161 capitulis), Adoru (anno 2001, oecumenicus, una cum Catholicis et Orthodoxis).
Historia
recensereUnio KELI fundata est anno 1911 in Congressu universali Esperantico Antverpiae celebrato. Iam tum operam dabant ad textus Christianos fundamentales convertendos. Anno 1912 Novum Testamentum lingua Esperantica praesentatum est, cum Ludovicus Lazarus Zamenhof ipse tantummodo Vetus Testamentum convertisset. Libri autem deuterocanonici non ante annum 2003 in lucem prolati sunt, Gerrit Berveling interprete. Oecumenismi fautor entheus in motu Esperantico diurnarius Germanicus Stephanus Maul fuit.