Udalricus vulgo Ulrich Matthias (natus die 7 Iunii 1966 Petrimonte) mathematicus atque esperantista Germanicus est.

Wikidata Udalricus Matthias
Res apud Vicidata repertae:
Udalricus Matthias: imago
Udalricus Matthias: imago
Nativitas: 7 Iunii 1966; Petrimons
Patria: Germania

Familia

Coniunx: Nan Matthias-Wang

Vita recensere

 
EDE - Matthias uxore praesente tradit parlamento Europaeo subscriptiones fautorum, 2009
 
Glossarium ab Udalrico Matthias emendatum et auctum, 2008

Matthias idioma Zamenhofianum edidicit anno 1986 et libros pepigit, etiam mythistoriam Fajron sentas mi interne (1990) qui in Indice librorum legendorum Esperanticorum invenitur. Insuper linguae Esperanticae cursus atque libellos praeconiarios diligenter concinnavit. Anno 1995 opus mathematicum Fundamentoj de lineara algebro scripsit, anno 1996 narratiuncula La lingvo de la okuloj edita est in periodico "Kontakto" (2/1996, p. 12-13) quod sub auspiciis TEJO.

In Alma Matre Heidelbergensi anno 1992 baccalaureus et biennio post doctor creatus est dissertatione de graphorum theoria professoribus Adalberto Brandis et Béla Bollobás iudicibus. Mensibus inter Aprilelm et Octobrem 1996 Budapestini stipendio Europaeo fruebatur. Ex anno 1996 Aquis Mattiacis quaestiones mathematicas pro societatibus assecurationum solvit. Usque annum 2003 apud conductores Heissmann GmbH fuit, postea apud compertis GmbH. Anno 2000 autem Siamkiami uxorem Nan Matthias-Wang philologam[1] convenit, quacum filiam Christinam Yali (* 2002) et Davidum (* 2006) habet.

Actiones in ecclesiasticis recensere

Anno 1999 opus grave quoddam lingua Theodisca scriptum in lucem est prolatum Esperanto – das neue Latein der Kirche ubi proponitur, ut partes in Ecclesia Catholica olim a lingua Latina actae in idioma Zamenhofianum transferantur. Insuper Esperantica lingua ligamen oecumenicum inter omnes confessiones esto. Opus hoc vere captans, ubi etiam generatim de ideis Esperanticis sapienter disseritur, postea linguas in septem conversum est, ecce:

  • Esperantice: Esperanto – la nova latino de la Eklezio, 2001
  • Anglice: The New Latin for the Church and for Ecumenism, 2002
  • Russice: Христианство и эсперанто/Khristianstvo i Esperanto, 2002
  • Lusitanice: Esperanto, o novo latim da Igreja e do Ecumenismo, 2003
  • Lithuanice: Krikščionybė ir Esperanto2004
  • Francogallice: L'Espéranto: un nouveau latin pour l’Église et pour l’humanité, 2005
  • Hungarice: Eszperantó - az egyház új latinja?, 2010

Actiones et in politicis recensere

Anno 2008 glossarii conficiendi moderationem obtinuit cui titulus Kleines Wörterbuch Deutsch - Esperanto/Esperanto - Deutsch in vestigiis opusculi Weltsprachenwörterbuch Theodorici Michaelis Weidmann Helvetici. Anno 2017 omnia quattuor milia specimium divendita erant. Membrum Collegii internationalis scientifici AIS apud Sanctum Marinum est atque annis inter 2008 et 2010 pro factione Europaea Eŭropo - Demokratio - Esperanto (EDE) candidatus erat antequam anno 2010 motum Unu mondo cum aliis gigneret. Anno autem 2019 labor politicus sodalium congregatorum omnis stitit. Tamquam politicus Esperantica in scholis collocanda esse declaravit.

Ex anno 2015 in praesidio Operis fundati FAME operam navat et ex anno 2020 pro grege Germanico Unionis Esperanticae christianae internationalis (KELI) ultro laborat.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Udalricum Matthias spectant.

Notae recensere