Philippus Cousson
Philippus Cousson (natus anno 1953 Pictavii) esperantista Francogallus Christianus est. Habitat Nouaillé-Maupertuis in vico praefecturae Vigennae.
Vita
recensereEruditus est in arte bibliothecaria, quam in universitate quadam exercet. Sodalis est Ecclesiae Reformatae in Francia, ubi munere praedicatoris fungitur.
Idioma Zamenhofianum anno 1970 iam edidicit. Anno 1987 acta instituit quibus titulus "Evangeliaj Kajeroj". Quae est moderatus usque annum 1996, quando numerum ultimum in lucem protulerunt. Insuper annis inter 1989 et 2004 redactor fuit periodici esperantistarum protestanticorum cui est titulus "Dia Regno". Anno 2004 autem praeses est electus Unionis Esperanticae christianae internationalis.