Henricus Theodoricus Krause

Henricus Theodoricus Krause (vere: Erich-Dieter Krause; natus die 12 Aprilis 1935) Germanicus Esperantista et professor emeritus linguae Indonesianae est.

VitaRecensere

Krause anno 1947 se Esperanticis imbuere coepit. Anno 1988 in praesidium Societatis Esperanticae Germaniae Orientalis (GDREA) electus est.[1] Antequam anno 2000 rude donatus esset, cathedram rerum Indonesianarum obtinebat in Instituto Asiae orientalis Almae Matris Lipsiensis. Insuper multos annos operam navabat in rebus lexicographicis necnon glossaria varia edidit - tam linguae Esperanticae quam linguae Indonesianae. Membrum Academiae Esperanticae est et moderator auxiliaris periodici specialis Esperantologio / Esperanto-Studies (EES).

Opera selectaRecensere

EsperanticaRecensere

  • 1967 Esperanto-deutsches Wörterbuch. Lipsiae: Verlag Enzyklopädie, 190 p.
  • 1971 Deutsch-Esperanto Taschenwörterbuch. Lipsiae: Verlag Enzyklopädie, 279 p.
  • 1983 Wörterbuch Deutsch-Esperanto. Lipsiae: Verlag Enzyklopädie, 596 p.; editio altera apud casam editoriam Langenscheidt, 1993.
  • 1999 Großes Wörterbuch Esperanto-Deutsch. Hammoniae: Helmut Buske Verlag, 882 p.
  • 2007 Großes Wörterbuch Deutsch-Esperanto. Hammoniae: Buske, 1679 p.

IndonesianaRecensere

  • 1970 Deutsch-indonesisches Gesprächsbuch. Lipsiae 1970.
  • 1974 Fremde Einflüsse auf die Lexik der Bahasa Indonesia unter besonderer Berücksichtigung des englisch-amerikanischen Einflusses. Ienae, disssertatio
  • 1995 Wörterbuch Indonesisch-Deutsch. Editio quarta. Lipsiae (et alibi): Langenscheidt, Verl. Enzyklopädie, 1995 (editio autem prima Lipsiae 1985).
  • 2002 Großes Wörterbuch Deutsch-Indonesisch. Hammoniae: Buske 2002.
  • 2003 Gesprächsbuch Deutsch-Indonesisch. Hammoniae: Buske 2003 (editio autem prima Lipsiae 1983).
  • 2004 Lehrbuch der indonesischen Sprache. 6. Auflage Hammoniae: Buske 2004 (editio autem prima Lipsiae 1978).

Nexus externiRecensere

NotaeRecensere

  1. der esperantist 6/1988 (152), p. 133 (photographema nr 26).