Wikidata Petrus Heilker
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Martii 1883;
Obitus: 18 Maii 1964;
Patria: Regnum Nederlandense

Petrus Heilker (natus die 27 Martii 1883 Schiedam in Hollandia Australi, mortuus die 18 Maii 1964) paedagogus, vir publicus et esperantista Batavus fuit.

Examina in Esperanticis, a Petro Heilker excogitata et congesta (1930)

Vita recensere

Heilker scholae regens ex anno 1931 membrum Praesidii linguistici fuit; sed iam anno 1917 examina idiomatis Zamenhofiani obtulerat atque disposuerat. Ab isto viro liber definitivus optimus confestus est, ut in scholis Batavorum Esperantica florerent. In emissionibus KRE, stationis radiophonicae catholicae Noviomago christiana vulgantis, cursus Esperanticos habuit, qui inter optimos sui generis numerabantur. Insuper omni altera hebdomada nuntios Esperanticos diffundi iussit.

Congressus varios catholicos moderabatur et Unionis Internationalis Esperantistarum Catholicorum praeses annis inter 1935 et 1950 erat. Ad tempus in conficiendis foliis "Nederlanda Katoliko" operam navabat, quotiescumque de linguisticis agebatur. Neque quaestiones sociales politicasque neglexit, ut in concilium Hollandiae Septentrionalis conscriberetur.

Didactica varia maxime utilia confecit (e.g. 20 Mondelinge Esperanto-Examens voor diploma B, Twintig Mondelinge Examens voor Diploma B Esperanto). M. de Waard ab eo inspirationem accepit, quando anthologiam litterarum Esperanticarum suam exaravit. Heilker etiam Batavorum catholicorum sodalitatem (NKEL) nonnullos annos duxit.

Nexus externi recensere