Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Lacupolis
Res apud Vicidata repertae:
Lacupolis: insigne
Civitas: Nigeria
Locus: 6°27′0″N 3°24′0″E
Numerus incolarum: 21 324 000
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 1 171 280 000 Metrum quadratum

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Lacupolis: situs

Lacupolis[1][2] sive Lagos[3] est portus et frequentissima conurbatio in Nigeria. Urbs, numero civium 7 937 932 (anno 2006), est secunda in Africa, post Cairum, et celeritate auctus etiam aestimatur secunda in Africa, ac septima in orbe terrarum.[4] Ea ab Awori tribu, subgrege Yorubae populi, olim habitabatur; eorum autem olofin duce, ei ad insulam nunc Iddo appellatam migraverunt, et tum ad Lagos Insulam, maiorem locum. Saeculo quinto decimo, deductio Awori post altercationem ab Imperio Benino oppugnata est, et insula facta est castra militaria Beninensia, nomine Èkó appellata, in dicione Obae Orhogbae, Obae Benini illius temporis.[5] Usque ad annum 1991, Lacupolis fuit Nigeriae caput, quod nunc Abuja est.

Index

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Lacupolis est sedes archiepiscopalis Archidioecesis Lagosensis Ecclesiae Catholicae Romanae. Archiepiscopus est cardinalis Antonius Olubunmi Okogie.

Homines notabilesRecensere

NotaeRecensere

  1. Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 75
  2. "Lacupoli" (casu locativo) et vb. adiect. fem. "Lacupolitana": Nuntii Latini Finnici
  3. Cf. "Archidioecesis Lagosensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice).
  4. World's fastest growing cities and urban areas from 2006 to 2020, CityMayors.com.
  5. Smith, Robert Sydney (1988). Kingdoms of the Yoruba (3 ed.). University of Wisconsin Press. p. 73. ISBN 0-299-11604-2 .

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lacupolim spectant.