In Iliade Deiphobus fuit Priami filius et bellator fortis. Carminibus duodecimo et tertio decimo apparet ubi Aeneam ad pugnam adversus Idomeneum hortatur et duos Achaeos, Hypsenorem et Ascalaphum, occidit. Postremo a Merione sauciatus e proelio abit. Frater carissimus Hectoris eratː qua de causa Athene eius aspectum induit ut Hectorem deciperet et ei persuaderet ut Achillis impetum sustinere vellet.[1]

Virtus Deiphobi (Histoire ancienne jusqu'à César. MS BL Royal 20.D.1 fol. 126r)

Secundum fabulas posteriores Paride mortuo de matrimonio Helenae cum fratre Heleno certavit. Vicit et Ilio capto ab Helena et Menelao occisus est qui uxorem reciperavit. Libro sexto Aeneidis in Inferis umbra lacerata Deiphobi Sibyllam et Aeneam aditː ob saeva supplicia ab Helena et Menelao sumpta naso et auribus et manibus caret.[2] Postquam fatum miserandum narravit, ultima eius verba ad Aenean haec suntː i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis[3]

NotaeRecensere

  1. Ilias XXII.226-247 et 294-300
  2. De hoc crimine Ioannes Volfgangus Goethius in tragoediae Faust altera parte (vv. 9054-9058) ita scripsit: Hast du vergessen, wie er deinen Deiphobus, / des todtgekämpften Paris Bruder, unerhört / verstümmelte, der starrsinnig Witwe dich erstritt / und glücklich kebs’te; Nas’ und Ohren schnitt er ab / und stümmelte mehr so; Gräuel war es anzuschaun.
  3. Aeneis VI.546.

FontesRecensere

Plura legere si cupisRecensere