Faunus
Faunus est deus agrestis et pastoralis antiquorum Romanorum et, qui pecora praecipue tuitus sit. Idem in fabulis etiam rex Aboriginum in Latio ante Romam conditam fuisse dicitur, postquam Romani, Graecos imitantes, ex vetustis deis Italicis homines insignes fecerunt.
De Fauno rege
recensereTertius rex in Latio fuisse in fabulis perhibetur (vel quartus si Ianum deum in numerum voces). Apud Vergilium enim filius Pici et nepos Saturni est, necnon pater regis Latini quem ex Marica nympha genuit[1]. Eius uxor tamen plerumque Fatua vocatur (vates fuit ut nomen a fando ductum indicat) vel nonnumquam plane Fauna. Fauno regnante Evander, vir Graecus, in Italiam venit et multas artes Aborigines docuit: itaque a Fauno agro donatus est et urbem Pallanteum (quo nomine fuerat urbs unde exsulabat) in Palatio condidit[2].
Post mortem ab Evandro et filio Latino inter deos relatus est. Templum in silvis ei fuit ubi oracula reddebat[3]. Qui eum consulebat, postquam ei oves vel capros sacrificaverat ac sese abluerat, in pellibus victimarum incubabat et in templo nocte dormiebat. In somniis Faunus visus vel auditus ei de futuris respondebat. Sic fecit rex Latinus in Aeneide et rex Numa apud Ovidium[4]. Postea quoque voces monentes in proeliis emittere Faunus creditus est[5].
De Fauno deo
recensereCerte antiquus deus pastorum Latinorum erat, qui modo cum Inuo confundebatur, dum fecunditati pecoris praeest, modo cum Silvano aut Luperco, dum grex a lupo tuebatur. Itaque Lupercalia festa in honorem Fauni celebrari scripsit Ovidius. Die tertio quoque ante Lupercalia (id est die 13 Februarii vel Idibus Februariis) sacrum Fauno in insula Tiberina fiebat : dies natalis enim erat templi quod anno 196 a.C.n. aediles plebei Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Gaius Scribonius Curio ibidem faciendum locaverant ex pecunia multarum quas pecuariis quibusdam indixerant[6], atque anno 194 a.C.n. idem Domitius Ahenobarbus, praetor urbanus, deo Fauno dedicavit. Cuius templi reliquiae inventae non sunt sed a Vitruvio[7] prostylon genere fuisse dicitur.
Cum Romani mythologiam Graecam sibi adsumpserunt Faunum eundem esse atque Arcadem deum Pana iudicaverunt. Itaque in fabulis de origine Romana Faunus Evandrum ex Arcadia venientem benigne accipit et in simulacris velut "semicaper" (Ovidius) deus effingebatur : cornua praefert ac nonnumquam etiam pedes hircinos. Syringis sono gaudet et pinu arbore, cuius fronde saepe tempora sua cingebat. Ideo Titus Livius litteris mandavit in honorem Panis Lycaei Lupercalia celebrari. Pana satyri comitabantur : latine quoque plurali numero Fauni semidei agrestes sunt similes Satyrorum Graecorum, qui nymphas persequuntur. Rura et silvas colunt, ubi a canibus quibusdam cerni possunt et somnia mala ac paventia mittere dicebantur.
- "Et vos, agrestum praesentia numina, Fauni"[8]
De Fauno in litteris latinis
recensereIn Aeneide Faunus semper venerabilis et augustus est, ut decuit avum gentis Romanae. A Latino consultus dissuadet matrimonium Laviniae cum Turno et praenuntiat externum generum gloriam et imperium Latini proli conlaturum esse.
At Ovidius nonnumquam fabulas ridiculas de Fauno e Graecis sumptas narrare non dubitat et deum rusticum urbane deridet. In secundo libro Fastorum Faunus ex monte alto prospicit Herculem et Omphalen iter per Lydiam facientes. Captus illecebris formosae reginae eos persequitur. Cum nox fieret, duo viatores in antrum deverterunt. Priusquam tamen dormirent vestes per lusum mutaverunt, ita ut Hercules muliebres ornatus vestiret, Omphale vero leonis vellere tegeretur. Cum iam dormirent, Faunus libidinis plenus appropinquavit atque in tenebris vestium tactu deceptus Herculem contrectare ac stuprare conatus est. Heros vero expergefactus eum tam subito repulit ut Faunum nihil tale expectantem toro deiceret. Ex somno pavefacta regina famulos et lumina magna voce flagitat. Tum amatorem suum vix sese humo colligentem detegit ac rident omnes. E quo tempore Faunus vestes odisse coepit et poeta nobis persuadere vult hanc esse causam cur Luperci nudi currant. Libro tertio rex Numa vates Faunum et Picum de procuratione fulminis Egeria monente consulere vult. Pocula plena vini adponi iubet prope fontem ubi ambo dei sitim sedare solebant. Cum ebrii facti sunt eos firme alligat negatque soluturum nisi prius respondissent quae consulebantur. Tum vates eum docent carmina quibus Iovem in terras elicere posset[9]. Hoc quoque e fabulis Graecis sumptum est : ita enim deus marinus Proteus adligabatur a consulente nec ullo modo respondere patiebatur nisi coactus[10]. Quarto libro rex Numa Faunum iterum consulit de magnae sterilitatis remediis, eodem ritu quo rex Latinus in Aeneide. Ex responso dei Fordicidia festa tum instituuntur.
Horatius, nomine Fauno in carminibus utens, re vera de Pane Graeco loquitur, nisi quod salutem suam ei tribuit, cum pinus magna in caput poetae cecidit: mortuus enim erat
- "nisi Faunus ictum
- dextra leuasset, Mercurialium
- custos uirorum"
Notae
recensere- ↑ Diversam traditionem sequitur Appianus (liber Italicus fragmentum I) quae Faunum filium dei Martis faciebat et eundem esse atque regem Latinum volebat, duobus nominibus sic appellatum : Faunus Latinus.
- ↑ Hanc quidem Romani rationem de origine nominis Palatii reddebant.
- ↑ Antiqui enim plerumque nomen Faunum a fando (fari) ducebant. Unde Fauni sape dicuntur versibus Saturniis cecinisse et primi vates Latini fuisse. Alli nomen a favendo ducebant: quae duae etymologiae hodie populares fuisse creduntur. Origo nominis incerta est.
- ↑ Libro quarto Fastorum
- ↑ Dion. Hal. Ant. Rom. V,16.
- ↑ Titus Livius, XXXIII,42.
- ↑ De Architectura III,2,3.
- ↑ Vergilius Georgica I,10.
- ↑ Quae fabula iam apud historicum Valerium Antiatem narrabatur (Arnobius, Adversus Nationes V,1)
- ↑ Odyssea IV.365-570. Quae fabula in Aegypto orta esse videtur.
Fontes antiqui
recensere- Appianus, liber Regius fragmentum I.
- Calpurnius Siculus, Bucolica prima.
- Cicero libro primo de Divinatione XLV,101.
- libro tertio de Natura deorum capitulo 15.
- Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXI-XXXII necnon libro quinto cap. XVI.
- Horatius libro primo Carminum 4(11–12) et 17, libro secundo 17(27–32) et libro tertio 18.
- Iustinus libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo.
- Lactantius, libro primo Divinarum institutionum capite 22 (9-11).
- Lucretius libro quarto De Natura rerum 580-594.
- Origo gentis Romanae capitibus 3–5.
- Ovidius, libro secundo Fastorum 193–194 et 267–450, libro tertio 293–328, libro quarto 653–670, libro quinto 99–102.
- Plinius maior libro VIII de Historia Naturali capitulo 151 et XXV,29 et XXX,84.
- Plutarchus, Vita Numae capitulo quindecimo.
- Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capite 5 necnon XXXIII,42 et XXXIV,53.
- Varro libro septimo de Lingua Latina capitulo 36.
- Vergilius libro septimo Aeneidis versibus 47–49 et 81–105 necnon libro octavo 314 et decimo 551.
In litteris hodiernis et alia
recensere- Ecloga L'après midi d’un Faune (Postmeridianum Fauni), a Stephano Mallarmé 1876 scripta. De hoc carmine anno 1894 Claudius Debussy Praeludium de postmeridiano fauni composuit. Ad quod opus Venceslaus Nižinskij anno 1912 ballationem suam praeclaram eiusdem nominis invenit.
- In fabula The Chronicles of Narnia, a C.S. Lewis scripta, Mr. Tumnus est faunus.
- In pellicula El Laberinto del Fauno, a Guillermo del Toro's facta (2006), faunus protagonistam, Ofeliam, ad seriem ducit laborum, qui eam ad inferiores miros ducunt.
- In libro The Lost Hero, a Rick Riordan scripto, protagonista Jason credit satyrum Graecum, qui eum et suos protegit, esse faunum Romanum.
- Fabula The Marble Faun, a Nathaniel Hawthorne scripta.
Nexus externi
recensere- Vollmer, Wilhelm: "Faunus" - apud: Wörterbuch der Mythologie. Stutgardiae 1874, p. 201-202
- "Faunus und die Faunen" - apud: Damen-Conversations-Lexikon, tomus 4. Lipsiae 1835, p. 82
- "Faunus" - apud: Meyers Großes Konversations-Lexikon, tomus 6. Lipsiae 1906, p. 355