Lupercus est nomen proprium tam veteris dei pastoralis Romani quam ministrorum qui eius sacra, Lupercalia dicta, ad Lupercal antrum die 15 Februarii quotannis peragebant.

Lupercus Marcus Antonius diadema Iulio Caesari porrigit qui aspernatur (Lupercalia anni 44 a.C.n.)

Lupercus lupus-deus erat, ut nomen indicat, et simul hircus-deus : nam saepe cum Fauno et deo graeco Pane confundebatur. Praeterea statua eius pelle caprina amicta erat ; hircus et canis ei immolabantur et invocabatur ut pecus tueretur adversus lupos ac fertilitatem gregis augeret.

De sodalitate sacerdotum

recensere

Luperci erant sodalitas sacerdotum ex nobilissimis gentibus Romanis electorum. In duas manus antiquitus divisi erant : Luperci Fabiani et Luperci Quinctilii. Postea in honorem Gai Iulii Caesaris luperci Iulii quoque creati sunt.[1] Nobilissimi viri hoc sacerdotio fungebantur : exempli gratia Marcus Antonius ipse et magister lupercorum Iuliorum et consul erat cum Lupercalibus anni 44 a.C.n. diadema capiti Caesaris imposuit[2] (cum autem maior pars populi isti infausto spectaculo ingemeret, Caesar tunc quidem insigne regni aspernatus est).

De etymologia

recensere

Plures etymologiae propositae sunt :

  1. lupus + arceo, "qui arcet lupos"
  2. lupus + hircus, deus qui simul lupus et hircus est, semilupus et "semicaper".
  3. lupus + hirpus (haec vox in lingua Sabina lupum designat), lupus-deus communis Latinorum et Sabinorum, unde duae manus lupercorum, Fabiani et Quinctilii.
  4. lupus+ suffixum -ercus, ut noverca a nova ducta est. Haec ultima etymologia hodie plerisque placet.

Lupi-sacerdotes etiam in monte Soracte apud Sabinos noti sunt, unde fortasse nomen populi Hirpinorum ductum est.

  1. Cassius Dio 44.6
  2. Appianus, BC II,109. Cassius Dio, XLIV.11, XLV,30-34 et XLVI, 5 et 19.

Lege etiam (si placet)

recensere