Lupercal est specus sub clivo montis Palatini ad septentrionem occidentalem, id est ad vallem Circi Maximi spectanti, ubi Romani Antiqui quotannis die 15 Februarii venerabantur deum Lupercum, quem eundem esse atque Faunum putabant (illa festa Lupercalia vocabantur). Nomen Lupercalis sic a Luperco ductum est ut Volcanal a Volcano. Statua dei caprina pelle tantum amicti ibi videbatur.

Nativitas Romuli sub Palatino monte. Infra videntur lupa cum geminis (in Lupercale?) et deus Tiberis. Supra duo pastores pedum manu tenentes, aquila Iovis et in angulis duo capita arietina. Marmor Traianae aetatis Ostiae repertum.

Ante hoc antrum, lupa credebatur ubera sua Remo et Romulo, Martis geminis, praebuisse. Tam insignem locum igitur, non minus ad Reipulicae Romanae quam ad gentis suae adoptivae, Iuliorum, origines pertinentem, Augustus ad instar templi ornavit et cultui antiquum decus restituit.

Mense Novembri anni 2007, archaeologi quidam Italiani renuntiaverunt sese antiquum Lupercal sub domo Liviae invenisse. Antrum enim cuius camera opere tessellato ornata erat, invenerant. Non tamen omnes periti homines consentiunt: nonnulli Nympharum delubrum hoc fuisse putant.

Plura legere si cupis

recensere