Picus in mythologia Romana est rex Aboriginum qui Latium incolere ante Aenean adventum dicebantur. Mythographi eum Saturni filium[1] atque Latini avum finxerunt, augurii equitatusque peritum.[2] Deus primo fuerat qui oracula edebat atque cum Marte coniunctus erat.

Picus et Circe.

De ave Marti sacro

recensere

Apud gentes Italicas ut lupus, ita picus animal Marti deo sacrum erat[3] : a Romanis picus Martius[4] appellari solebat. Antiquarius Romanus Varro rettulit[5] in agro Sabino ad oppidum Matienam dictam, circa 50km a Reate sitam, perantiquum fuisse fanum Martis ubi picus avis in columna lignea sedens oracula edebat. Cum Mars conditoris Romuli pater habeatur, lupa et picus velut animalia "totemica" reipublicae Romanae dici possunt. Narrabatur[6] enim picus avis simul cum lupa geminis Romulo Remoque in ripa Tiberina expositis cibos attulisse. Postea quoque apud ruris incolas[7] Picus semideus futura nuntians habitus est. Gens Italica Picentum, quae Picenum antiquum incolebat, ab illo ave nomen duxisse credebatur quia in migrationibus eis viam ostenderat[8], eodem modo quo Hirpini ab hirpo, nomine Sabino lupi, vocati sunt[9],.

De rege mythico

recensere

Ut solent, mythographi doctrinam euhemeri secuti, qui deos homines mortuos esse docebat, cum origines historiae Romanae comminisci cuperent, e deo minore loci regem antiquum Aboriginum fecere qui successit in regno patri Saturno atque regnum filio Fauno tradidit, cui saepe coniunctus in fabulis est[10]. Fabulam aetiologicam de nomine eius quoque excogitarunt, narrantes hominis effigiem primum praetulisse, postea vero a Circe, magicae artis perita, mutatum esse in verum picum, quia amorem eius spreverat. Etenim nympham Canentem adamavit, filiam dei Iani atque nymphae Veniliae, atque uxorem duxit. Quae, marito in avem mutato, somnum et cibum recusans deperiit[11]. Canens e Pico peperit filium, Faunum nomine[12] qui patri in regno successit.

  1. Ovidius, Met. XIV 320-321: "Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris / Rex fuit".
  2. Aeneis VII,189 : "Picus equum domitor".
  3. Strabo, Geographica V.4.2.
  4. Ovidius, Fasti, III,37.
  5. Apud Dion. Hal. I,14,5.
  6. Ovidius, Fasti, III,37-38 et 53-54. OGR XX,4. Plutarchus, Romulus IV,2.
  7. Ovidius Fasti III, 315 "Di sumus agrestes" et 303 "silvestria numina" (de Fauno et Pico).
  8. Strabo, Geographica V.4.2.
  9. Strabo, Geographica V.4.12.
  10. Ovidius, Fasti III, 291-292 : "Picus Faunusque .../... Romani numen utrumque soli"
  11. Aeneis VII,189-191. Quae fabula libro quarto decimo Metamorphoseon Ovidianarum legitur, copiosissime ornata.
  12. Aeneis VII,48 : "Fauno Picus pater..."

Bibliographia

recensere
  • Paulus Marius Martin, L'oracle aborigène de Mars à Tiora-Matiene : essai de localisation et d'interprétation. Tours : Institut d'études latines de la Faculté des Lettres et sciences humaines d'Orléans-Tours, 1984.

Nexus externi

recensere