Publius Ovidius Naso
Publius Ovidius Naso (Sulmone die 20 Martii 43 a.C.n. (a.d. XII. Kal. Apr.) natus; mortuus Tomis inter annos 16 et 18[1]) fuit poeta Romanus. Qui potissimus propter corpus poëmatum, quae sunt Heroides, Amores, Ars amatoria distichi elegiaci, magister habetur atque iuxta Vergilium et Horatium inter tres canonicos litterarum Latinarum poetas numeratur. Quintilianus Ovidium quidem putabat Tibullo et Propertio lasciviorem esse.[2] Poësis Ovidiana, quae ubique Antiquitate Posteriore et Medio Aevo simulata est, etiam hodie perennem thesaurum mythologiae classicae suppeditat.[3]
Vita
recensereIn libro quarto Tristium,[4] Ovidius patriam et diem natalem indicat:
- Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
- editus hic ego sum nec non ut tempora noris,
- cum cecidit fato consul uterque pari.
Sulmo est municipium Italiae mediae circiter 130 chiliometra a Roma ad orientem versus mediis in montibus situm. "Uterque consul (i.e., Hirtius et Pansa) cecidit" vere anni 43 a.C.n. ad Mutinam, cum Marcus Antonius (83–30 a.C.n.) Caesare occiso urbem oppugnavit. Ovidius de gente equestri natus et paulo minor aliis poetis notis aetatis suae Bellum civile non expertus pacem Augustam non donum putavit, sed quasi factum. Romae cum fratre arti rhetoricae studebat suasoriam maxime amans. Fratre autem mortuo, etiam Ovidius cursum honorum non appetens spem patris fefellit: minoribus magistratibus tantum functus est. Cum princeps omnes res maioris momenti ipse decerneret, iuventus temporis eius rebus politicis non tam ferventer studebat. Ovidius se versus non facere frustra conatum esse narrat[5]:
Cum poeta carmina coram publico recitaret, Marcus Valerius Messalla Corvinus eum in circulo poetarum inter quos etiam Tibullus et Sulpicia numerabantur accepit. Laudationem Tibulli mortui scripsit,[6] et amicus Propertii erat. Horatium recitantem audivit, Vergilium autem solum vidit.
Ovidius adulescens uxorem in matrimonium duxit; matrimonii autem primi secundique mox divortio facto, denique uxorem tertiam, quae ei filiam peperit, usque ad vitae finem in matrimonio habuit.
Autumno anni 8, Ovidius Ilvae insula versans se ab imperatore Augusto Tomidem relegatum esse certior factus est. Neque actio neque senatus consultum hanc relegationem sanxerunt, ut Ovidius postea scripsit.
Ignota vera causa ab Augusto anno 8 Tomidem, quae urbs hodie Constantia vocatur et in Romania sita est, relegatus est. Ovidius ipse duas causas indicat: carmen et errorem quendam. Veri simile est, quod carmen Artem amatoriam significat, cum id opus eo tempore e bibliothecis remotum sit: Ovidius doctor adulterii esse accusatus est. Sed causa prima ille error esse videtur, quia Ars Amatoria iam octo annis ante publicata erat. Fortasse Iulia minor vel adulterium committens vel Agrippam Postumum successorem Augusti facere conans eo cum errore conexa est. In exilio, Ovidius tristia, praeclarissimum opus, composuit, quo maerorem relegationis patefecit. Ibi[7] legimus:
- Cum subit illius tristissima noctis imago,
- cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui,
- labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
Etiam Tiberius, sucessor Augusti, poetae veniam non dedit. Ita Ovidius et uxoris et urbis Romae numquam oblitus inter annos 16 et 18 Tomide mortuus est. Concilio urbis Romae ejus exsilium revocavit mense Decembri MMXVII.[8]
Opera
recensere- Amores: quinque libri annis 19–15 a.C.n. scripti; editio tantum secunda e tribus libris constans servata est 49 disticha (15+19+15) continens. Persona maximi momenti est Corinna (puella), quam petit quidam Naso, ut veri simile est ipse Publius Ovidius Naso, cuius nomen gentile versui aptum non est. Nomen Corinnae pseudonynum esse videtur vel poetricem Graecam vel vocem Graecam κόρη repetens. Ovidius morem poesis elegiacae, imprimis Tibulli Propertiique, sequitur, saepe autem quadam hilaritate conspersam. Ut poeta doctus non carmina magna, sed perpolita appetivit secundum illud Callimachi: μέγα βιβλίον μέγα κακόν ('magnus liber magnum malum'), quare et se ipsum postea "tenerorum lusorem amorum" appellavit. Amores circiter 30 annos natus scripsit.
- Heroides aut Epistulae Heroidum: viginti una epistulae ficticiae, distichis scriptae. Duodeviginti feminae ex fabulis Graecorum notae de fide maritorum sive amatorum queruntur eosque ut reverterentur urgent. Heroides Ovidium de anima feminae peritum demonstrant. Auctoritas autem plurium carminum est incerta; tres litteras cum responsis posterioris temporis esse litterarum periti consentiunt.
- Ars amatoria sive Ars amandi: carmen didacticum trium librorum de amore, distichis scriptum. Duo libri viros adloquuntur, liber tertius feminas. Amorem esse artem quae disci potest demonstrat.
- Remedia Amoris: unus liber, carmen didacticum circiter 400 distichorum, quasi pars artis amatoriae altera vulneribus amore sauciis remedia praebens.
- Medicamina faciei femineae: carmen didacticum de medicaminibus faciei, cuius quinquaginta disticha adhuc exstant.
- Medea: tragoedia, paene tota amissa. Quintilianus fabulae mentionem facit (8.5.6), versum memorans "Servare potui: perdere an possim, rogas?" (senarium); Seneca maior quoque (Suas. 3.7) versum habet, "Feror huc illuc, ut plena deo" (anapestos). Sed praeter hos duos versus nihil fabulae habemus.
- Metamorphoses: poesis epica quindecim librorum et 12 000 hexametrorum, 250 fabulas amplectens (insigniter inter quas: Aurea aetas, Pyramus et Thisbe, Astraea, Apollo et Daphne, Apollo et Hyacinthus, Niobe, Agrestes Lyciae, Daedalus et Icarus, Baucis et Philemon, Battus, Narcissus et Echo, Orpheus et Eurydice, Pygmalion, Caesar et Augustus). Fabulae (plus minusve) connexae sunt, prologus argumentum ("mutatas formas") cum invocatione Musarum exhibens carmini anteit, epilogus carmen, quod ad annum 1 scriptum esse videtur, concludit.
- Fasti: sex libri, aetiologiae, opus non confectum, distichis scriptum. Dies festi Romanorum describuntur, origines, nomina, mores explicantur. Ovidius haec carmina, cum essent vere opus doctum, in exsilio bibliothecis procul perficere nequibat. Tantum menses Ianuarius ad Iunium traditi sunt. Exempla notissima: de deo Iano (die 1 Ianuarii), de Ara Pacis Augustae (die 30 Ianuarii), Romulus Remusque (die 15 Februarii), de Roma condita (die 21 Aprilis).
- Tristia: quinque libri elegiarum, distichis annis 8–12 scripti. Ovidius de fato suo laboribusque exsilii queritur multa de se revelans, ut quasi autobiographia contineatur.
- Epistulae ex Ponto: quattuor libri, qui sunt continuatio Tristium, distichis annis 12–16 scripti. Ovidius de fortuna praeterita malisque praesentibus narrat, praeterea caelum asperum, barbaros rudes, bellum imminens et solitudinem suam, cui consolatio deest, versibus amaris describit. Innocentiam suam asseverare non desinit.
- Ibis: carmen maledicens sive invectivum 300 distichorum, forsitan in exsilio scriptum.
- Halieutica: carmen didacticum de arte piscatoria, cuius 130 hexametra exstant. Plinius Maior Ovidio opus huius nominis Tomide scripum ascribit, hodie autem inter spuria plerumque numeratur.[9]
- Nux: carmen 91 distichorum; nux pueros rogat ne lapides iacendo fructus quaerant, auream aetatem praeteritam cum rebus praesentiae tristibus confert atque imperatorem laudat. Inter spuria a multis numeratur.
Ovidius dicit (Pont. 4.13.19) "Getico scripsi sermone libellum," qui liber laudem Caesaris continet (v. 23 eiusdem carmen), sed nec verbum quidem talis libri habemus. Nihilominus est solus poeta Romanus qui dicitur carmen scribere, lingua nec Graeca nec Latina.[10]
Editiones principes operum Ovidii duae sunt, anno 1471 editae: a Francisco Puteolano Bononiae et a Conrado Sweynheim et Arnoldo Pannartz Romae; editio Romana melius dicitur, et eam Naugerius elegit ubi alteram editionem Aldinam edidit.[11]
Latinitas
recensere"Lascivus quidem," inquit Quintilianus, "in herois quoque Ovidius et nimium amator ingenii sui, laudandus tamen partibus" (Inst. Or. 10.1.88). Sermo Ovidii saepius ludicus est, cum paronomasiis, repetitionibus, sententiis, praecipue in Amoribus, Arte Amatoria, Epistulis Heroidum, et Metamorphosesin. Exempli gratia, Her. 15.39–40,
Aut:
- Quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. (Met. 3.464, Narcissus loquitur)
Aut:
- Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae. (Ars 1.99, de feminis in theatro)
Aut:
- Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;
- Attice, crede mihi, militat omnis amans. (Am. 1.9.1–2)
Formam huius distichi, in quo primum membrum revenit in versu pentametro, Ovidius bene amat. Vir doctus Barsby talem "distichon rotundum" nominat.[13] Aliud exemplum est Her. 5.117–118,
- Graia iuvenca venit, quae te patriamque domumque
- Perdat. Io! Prohibe: Graia iuvenca venit.
Et:
- Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
- Quoque magis spectes—invida vestis eras! (Am. 3.2.27–28)
Ovidius quam maxime symmetriam colit. Vir doctus Wilkinson exemplum praebet e Metamorphosesin, 1.5–20.[14] Hic sunt duo enuntiata e duobus versibus et dimidio facta (v. 5–9), dein tetracolon in quo verbum nullus aut nec membrum quodque incipit (v. 10–14), dein tricolon (v. 15–17), dein aliud tetracolon cum chiasmo et antithesin (v. 17–20). Ut dicit Wilkinson, "rarius describitur Chaos tam composite, tam accurate."[15]
Verbum autem Quintiliani lascivus 'obscenus' non significat; Ovidius numquam verbis turpibus utitur (ut faciunt, exemplorum gratia, Catullus et Martialis).
Seneca maior hanc fabulam narrat:
- Declamabat autem Naso raro controversias et non nisi ethicas. Libentius dicebat suasorias: molesta illi erat omnis argumentatio. Verbis minime licenter usus est nisi in carminibus, in quibus non ignoravit vitia sua sed amavit. Manifestum potest esse, quod rogatus aliquando ab amicis suis ut tolleret tres versus, invicem petit ut ipse tres exciperet in quos nihil illis liceret. Aequa lex visa est: scripserunt illi quos tolli vellent secreto, hic quos tutos esse vellet. In utrisque codicillis idem versus erant, ex quibus primum fuisse narrabat Albinovanus Pedo, qui inter arbitros fuit:
- semibovemque virum semivirumque bovem; (Ars. 2.24)
- secundum:
- et gelidum Borean egelidumque Notum. (Am. 2.11.10)
Ex quo apparet summi ingenii viro non iudicium defuisse ad compescendam licentiam carminum suorum sed animum. Aiebat interim decentiorem faciem esse in qua aliquis naevos esset.[16]
Oportet aliquid dicere de re metrica. Metamorphoses est carmen epicum, hexametris scriptum, et fabula Medea debebat senariis uti. Omnia autem alia opera distichis elegiacis scribit Ovidius. Haec disticha strictissima sunt. Nulla elisio exstat trans caesuram pentametri[17] Haec elisio est rara apud poetas Latinos: quamquam Catullus (68.10) et Propertius (1.5.32, 3.22.10) pauca exempla praebent, Ovidius numquam facit. Ultimum verbum pentametri duas syllabas habet, fere semper[18]; nullus alius poeta Romanus huic regulae tam stricte oboedit. Quintum elementum biceps hexametri non contrahit; hoc est, Ovidius hexametris "spondiacis" dictis non utitur, vel paene numquam.[19] Elisio hypermetrica nulla est in Metamorphoseon libris.[20] Secundum W. F. Jackson Knight, Ovidius versus hexametros mavult qui in syllaba brevi terminant.[21]
Fama apud posteros
recensereUltimi versus Metamorphoseon dicunt,
- Quaque patet domitis Romana potentia terris,
- ore legar populi, perque omnia saecula fama,
- siquid habent veri vatum praesagia, vivam. (Met. 15.877–879)
et recte augurantur, quod carmina Ovidii semper, usque ad nostra tempora, leguntur et a pluribus poetis aliisque artificibus imitantur.
Romani
recensereVersus ex Amoribus inveniuntur in muris Pompeii.[22]
Seneca iunior opera Ovidii bene scit et saepe in dialogis et epistolis ea laudat. In fabulis, et res et sermonem Ovidii imitat; etiamsi non iam possumus fabulam de Medea cum fabula Ovidii de eadem heroide conferre, facile similitudines videmus.
Carmina epica post Metamorphoses scripta unam modo fabulam narrant, sed sententias, saevas pugnas, res moras praebent similes iis quas invenimus in carmine Ovidii. Bonum exemplum est locus libri sexti de Bello Civili Lucani ubi Sextus Pompeius ad veneficam Erichthonem venit (B.C. 6.413–830). Sermo Thebaidis Statii quoque multa Ovidio debet.[23]
Apulei mythistoria Metamorphoses, ut hic titulus clare monstrat, de corporibus in formas novas mutatis tractat. Recenter positum est ab Iuditha Hindermann Apuleium carminis Ovidii elegiacis quoque utitur ad amorem narrandum.[24]
Antiquitas posterior
recensereQuarto saeculo, Claudianus carmen epicum scribat de Raptu Proserpinae, quae fabula ab Ovidio bis narratur: Fasti l. 4, Metamorphoses l. 5. Claudianus praeterea verbis versibusque Ovidii utitur.[25]
Aevum medium
recensereMedio Aevo, scriptores et lingua Latina et linguis vulgaribus opera Ovidii legunt. Secundum Ludovicum Traube, duodecimum et tertium decimum saecula erant aetas Ovidiana, sicut prioria saecula erant aetas Vergiliana et aetas Horatiana.[26]
Dantes Ovidium monstrat cum poetis optimis Homero, Horatio, Lucano in Limbo (Inf. 4.87–90).
Lingua Francogallica liber Ovidianus bene notus est Ovide Moralisé, qui omnes fabulae Metamorphoseon explicat quasi ut Ovidius Christianus esset. Auctorem huius libri nescimus.
Galfridus Chaucer operis Ovidii saepe utitur, in Fabulis Cantuariensibus, in Domo famae, et praecipue in libro de Muleribus Bonis.
Renascentia
recensereLitterae
recensereSaecula litterarum renatarum vident multas editiones, commentaria, versiones, imagines, imitationes operum Ovidii. Inter libros Latine scriptos, plures sunt fabulae scaenicae. Gregorius Corrarius fabulam nomine Progne anno 1427 scripsit, quae historiam narrat Procnes e Metamorphoseon libro sexto. Henricus Bellamy anno fere 1623, dum discipulus erat in universitate Oxoniensi, fabulam de Iphide scripsit (vide Met. 9.667-797). Sunt etiam carmina epica, sicut Metamorphoses Hungariae a Petro Schez compositae anno 1716.[27]
Plures scriptores epistulas "heroicas" scripserunt quae aut Heroides imitaverunt aut ad has epistulas responderunt, et lingua Latina et linguis vulgaribus.[28] Helius Eobanus Hessus Heroidum Christianarum epistolas anno 1514 scripsit, tum Heroidum libros tres anno 1532. Michael Ambaciae (Michel d' Amboise) anno 1541 Les contrepistes d' Ovide nouvellement inventées et composées, librum Francogallice, edidit in quo sunt quindecim epistolae ad Heroides respondentes. Casparus Barlaeus Epistolam Ameliae ad Henricum Fredericum audacius sub ipsis Silvae Ducis moenibus militantem scripsit anno 1629; epistula, in primis sine auctoris nomine edita, de obsidione Silvae Ducis tractat (ut carmen epicum Barlae Sylvae Ducis Obsidio, eodem anno editum). Amelia est uxor Frederici Henrici principis Arausionis. Hanc epistulam imitaverunt plures et Latine et in lingua Batava.[29] Iohannes Barzaeus anno 1657 Heroum Helvetiorum epistolas composuit.[30]
Erasmus Epistulas heroidum commendat discipulis, qui volunt epistulas bene scribere. Alii scriptores has epistulas imitaverunt, ut docet Dörrie.
Carmen Petrarcae de Triumpho Amoris (primum carmen in libro cuius titulus Italianus est Trionfi) triumphum exponit ei quod legimus in Amoribus 1.2 similis, quamquam dicit Ovidium lascivi et lubrici et prorsus mulierosi animi fuissi.[31] Libri Boccacii de Claris Mulieribus et Decameron animam Ovidianam habent.
Gulielmus Shakesperius opera Ovidii bene scivit; exempli gratia, fabula de Pyramo et Thisba in fabula sua A Midsummer Night's Dream invenit apud Ovidium (Met. 4.53 sqq). Edmundus Spenser et res et modos Ovidii imitat, praecipue in carmine The Faerie Queene.[32] Elegia Iohannis Miltoni carmina Ovidii imitant. Christophorus Marlowe Amores Anglice vertit, sed versio Anglica maximi momenti est Arthuri Golding versio Metamorphoseon, anno 1567 edita.[33]
Michael Montanus dicit se Metamorphoses omnibus libris praeferre, dum puer erat (Essais 1.25), et opera Ovidii saepe citat.[34]
Michael de Cervantes se nominat "noster Ovidius Hispanicus"[35] in carmine dedicatorio mythistoriae Dominus Quixotus a Manica nomine, et in hoc libro nonnumquam de Ovidio loquitur.
Musica
recensereDrama melicum his saeculis coepit. Primum drama, Dafne, ab Iacobo Peri scripta, rem habet e Metamorphoseon libro primo. Plura alia dramata fabulis Ovidii utuntur, libellos habentes saepissime linguis vulgaribus. La Calisto (1651) Francisci Cavalli historiam Callistus italiane narrat; Phaeton (1683) Iohannis Baptistae Lully libellum Francogallicum habet; Niobe regina di Tebe (1688) Augustini Steffani Italiane de Niobe tractat.[36]
Ars oculorum
recenserePictores fabulas e Metamorphoseon libris saepe pingunt; vir doctus Wilkinson dicit facile videri quomodo Ovidius pictores huius aetatis tantum moveat.[37] Exemplorum gratia, Titianus pinxit Europam cum tauro, Actaeonem morientem, Dianam cum Callistu. Petrus Bruegel senior Icarum in mare cadentem, Rubens Heronem et Leandrum, Apollinem et Daphnen, Perseum et Andromedam, Phaethontem, et alias fabulas ex Ovidii libris pinxit.
Recentiores
recenserePoetae recentiores vitam et opera Ovidii colunt. Inter carmina in certamine poetico Hoeufftiano laudata aliqua sunt Ovidiana, sicut In mulieres litteratas Petri Rosati (anno 1897), Protesilaus Iacobi Hartmann (anno 1905), Psittacus et passer Hermani Weller (anno 1918), Ultimi Ovidii dies Francisci Sofia Alessio (anno 1931), Carmen et error Nelli Martinelli (anno 1953). Liber After Ovid ('Post Ovidium' sive 'Secundum Ovidium'), editus anno 1995 a Michael Hoffman et Iacobo Lasdun, fabulas renarrat versibus Anglicis.
Nova litterarum forma saeculo septimo decimo est mythistoria per epistolas narrata, quae formae exempla notissima sunt Epistulae Lusitaniae (1669, sine nomine scriptoris), Les Liaisons dangereuses (1782) a Francico Petro Choderlos de Laclos scriptus, et Pamela ab Anglico Samuel Richardson (1741) scriptus. Haec forma ex Heroidibus partim orienda est, partim ex epistolis Abelardi et Heloisae, partim ex aliis mythistoriis de amore tractantibus, sicut illa Historia de duobus amantibus ab Aenea Silvio Piccolomini scripta (anno 1444).[38]
Quamquam pauca dramata melica in musica libellos Latinos habent, exstat drama Apollo et Hyacinthus, anno 1767 a Mozart compositum, quod fabulam Ovidianam narrat (Met. 10.174 sqq.). Handel quoque plura dramata scripsit, quarum res e Metamorphoseon libris veniunt, sicut Acis et Galatea (Met. 13.750 sqq.) et Semele (Met. 3.251 sqq.), amborum libellis Italice scriptis. Gluck drama melicum clarissimum de Orpheo et Eurydice anno 1762 composuit (v. Met. 10.1 sqq., sed etiam Vergili Georg. 4); Iacobus Offenbach eandem fabulam tractavit in opera comica Orpheus apud Inferos (1858). Alii musicae compositores, hodie minus noti, similia dramata scripserunt, inter quae Thomas Arne, Lapsus Phaethontis (The Fall of Phaeton, 1736).
Compositores in operibus sine vocibus quoque de fabulis et rebus Ovidianis tractant. Beniaminus Britten Six Metamorphoses after Ovid ('Sex Metamorphoses Secundum Ovidium') ad tibiam ligneam altisonam scripsit; partes operis sunt Pan, Phaethon, Niobe, Bacchus, Narcissus, Arethusa. Richardus Strauss Metamorphosen ad chordophona anno 1946 composuit, e carminibus Goetheano et Ovidiano.
Pictores "neoclassici" dicti saepius res apud Vergilium aut in historia quam apud Ovidium inveniunt, sed Iacobus Ludovicus David anno 1772 Apollinem et Dianam qui in pueros Niobes impetum faciunt, fabulam e sexto libro Metamorphoseon, pinxit. Anna Ludovica Girodet, discipulus eius, Pygmalionem et Galateam (Met. 10.243 sqq.) anno 1819 pinxit.
Pictores Romantici historias ab Ovidio narratas et historiam Ovidii ipsius pinxerunt. Eugenius Delacroix Francogallicus tres imagines Ovidi apud Scythas pinxit. J. M. W. Turner Anglicus etiam exsulem, Ovid e Roma exulatus anno 1838, et Persephonem raptam anno 1839 pinxit.
In astronomia asteroides 2800 Ovidius apud honorem Ovidii nominatus est anno 1960.
Pictor Americanus nostrae aetatis Cy Twombly res Ovidianas interdum pinguit, inter quas Hero et Leander (1962 et 1987), Flammeum Orphei (1971), Narcissus (1976).
Fabula scaenica Metamorphoses a Maria Zimmerman scripta Sicagi anno 1998, Novi Eboraci anno 2002 acta est.
Sunt aliquae mythistoriae de vita Ovidii. Una est Betray the Night ('Noctem prode'), anno 2009 a Benita Kane Jaro scripta.
Ovidiopolis urbs Ucrainae haud longe a loco exilii Ovidii sita anno 1795 iussu Catharinae II poetae nomen cepit,
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Confer Hieronymi Chronicon, ad annum 17 (aliquibus in manuscriptis etiam 16 vel 18): Ovidius poeta in exilio diem obiit et iuxta oppidum Tomos sepelitur.
- ↑ Quint. Inst. 10.1.93.
- ↑ Morford & Lenardon (1999: 25).
- ↑ Trist. 4,10.
- ↑ Trist. 4, 10, 25 seq.
- ↑ Amores 3, 9.
- ↑ Trist. 1,3.
- ↑ „Roma riabilita Ovidio, dopo 2000 anni revocato esilio“, ANSA(it), XV Decembri MMXVII
- ↑ Plinius Maior Ovidium carmen scripsisse adfirmat; Housman (Classical Quarterly, 1907) autem ob prosodiam dissentit.
- ↑ Hoc dicit Nicolaus Herescu. Vide Adamesteanu, "Sopra il Geticum Libellum," p. 391 sqq., et Herescu, "Poeta getes," p. 404 sq., in libro ab Herescu edito.
- ↑ Sandys, History of Classical Scholarship, t. 2, p. 103; Ioannes Richmond, apud Boyd, hoc dicit de editione Romana.
- ↑ Scilicet hoc carmen spurium potest esse.
- ↑ Ad Am. 1.4.13–14; vulg. "circular couplet."
- ↑ Golden Latin Artistry, pp. 201–202.
- ↑ P. 202, vulg. "Seldom can Chaos have been described with such meticulous orderliness."
- ↑ Controversiae 2.2.1. Tertius versus abest.
- ↑ Nougaret, p. 57.
- ↑ Calculationes apud Nougaret, p. 58.
- ↑ Wilkinson, p. 134, dicit modo sex spondiaci hexametri esse apud Ovidium. Unum, e.g., est Met. 5.607, Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque. Nougaret p. 45 verbum latinum docet.
- ↑ Versus ipsa inspexi.
- ↑ Ovid's Metre and Rhythm, in libro ab Herescu edito, p. 108.
- ↑ E.g., CIL 4.1520 continet versum Amores 3.2b.3.
- ↑ Vide CHCL II.4 p. 77.
- ↑ Vide librum ab Hindermann scriptum.
- ↑ Hadas p. 388 loquitur de "virtual centos from Ovid."
- ↑ T. 2, p. 113; vulg. "Es ist die Zeitalter, das ich die aetas Ovidiana nennen möchte, die Zeit, die der aetas Vergiliana, dem 8. und 9. Jahrhundert, und der aetas Horatiana, dem. 10. und 11. Jahrhundert, folgt.
- ↑ Hoc est carmen quasi-epicum, quod distichis scriptum est. V. "De Carminibus heroicis Ovidium Vergiliumque imitantibus," László Szörény, in Acta Conventus Neo-Latini Amstelodamensis, ed. P. Tuynman et al., 1979.
- ↑ Liber ab illo Dörrie scriptus de talibus carminibus tractat.
- ↑ V. "Ovid's Heroides in the Netherlands," Olga van Marion, in Acta Conventus Neo-Latini Abulensis, ed. Rhoda Schnur et al., 1997, p. 639–645.
- ↑ Companion to Neo-Latin Studies, Iosephus Ijsewijn, vol. 1, p. 207.
- ↑ De Vita solitaria 2.7.2, ab Highet laudato, p. 400,
- ↑ Colin Burrow multa loquitur de Spenser et Ovidio, capitulo septimo de libro a Martindale edito.
- ↑ Primi quattuor libri editi erunt anno 1565.
- ↑ Dicitur Ovidium laudare 72 vices in commentationes: Highet p. 189.
- ↑ vulg. "nuestro español Ovidio."
- ↑ Hoc drama melicum anno 2011 Bostoniae acta est.
- ↑ Ovid Recalled, p. 172; vulg. "It is easy to see how it came abut that Ovid had such an immense influence on Renaissance art."
- ↑ White p. 25–29.
Bibliographia
recensereLingua Latina
recensere- Dautremer, Leo. 1900. Homines et res quo studio observaverit et quam sincere descripserit Ovidius ex Amatoriis eius carminibus quaeritur. Insulsis: apud bibliopolas Le Bigot Fratres. Textus
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) (Textus apud Google Books) pp. 260–282.
- Koerber, Eduardus. 1883. De P. Ovidii Nasonis relegationis causis, in Programm der deutschen Hauptschule st. Petri, E. Wirnecke impr., p. 1–12. Petropoli. Textus
Linguis vernaculis
recensere- Albrecht, Michael von. 2003. Ovid: Eine Einführung. Stutgardiae: Reclam. ISBN 3-15-017641-7. Universal-Bibliothek, 17641.
- Amann, Martin. 2006. Komik in den Tristien Ovids. Schweizerische Beiträge zur Altertumswissenschaft 31. Basel: Schwabe Verlag. ISBN 3-7965-2149-5.
- Barchiesi, Alessandro. The Poet and the Prince: Ovid and Augustan Discourse, versio anglica ab auctore et Leslie-Anne Crowley scripta. Berkeley: U. California Press. ISBN 0-520-20223-6.
- Barsby, John. 1973. Ovid's Amores, book 1, textus, versio Anglica, commentarius. Oxoniae e typographeo Clarendoniano.
- Boyd, Barbara Weiden, ed. 2002. Brill's Companion to Ovid. Lugduni Batavorum: Brill.
- Boyd, Barbara Weiden, et Cora Fox. 2010. Approaches to Teaching the Works of Ovid and the Ovidian Tradition. Novi Eboraci: Modern Language Association. ISBN 978-1-60329-062-3.
- Boyle, A. J., ed. 1993. 'Roman Epic. Londinii: Routledge.
- Bury, Emmanuel & Mireille Néraudau, edd. 2002. Lectures d' Ovide: publiées à la mémoire de Jean-Pierre Néraudau. Lutetiae: Les Belles Lettres. ISBN 2-251-32651-0.
- Claassen, Jo-Marie. 2008 Ovid Revisited: The Poet in Exile. Londinii: Duckworth. ISBN 978-0-7156-3783-8.
- De Armas, Frederick A. 2010 Ovid in the Age of Cervantes. Toronti. ISBN 978-1-4426-4117-4.
- Döpp, Siegmar. 1992. Werke Ovids. Eine Einführung. Monaci: DTV. ISBN 3-423-04587-6.
- Dörrie, Henricus. 1968. Der heroische Brief. Berolini: Walter de Gruyter.
- Fyler, Iohannes. 1979. Chaucer and Ovid. Portu Novo: Yale.
- Hardie, Philip, ed. 2002. The Cambridge Companion to Ovid. Cantabrigiae: Cambridge University Press. (Paginae selectae apud Google Books)
- Herescu, Niculai I., ed. 1958. Ovidiana: Rrecherches sur Ovide. Lutetiae: Les Belles Lettres.
- Highet, Gilbert. 1949. The Classical Tradition. Oxoniae.
- Holzberg, Niklas. 1997. Ovid. Dichter und Werk. Monaci: Beck. ISBN 3-406-41919-4.
- Hindermann, Judith. 2009 Der elegische Esel: Apuleius' Metamorphosen und Ovids Ars amatoria. Studien zur klassischen Philologie Bd. 162. Frankfurt am Mein: Peter Lang. ISBN 978-3-631-59230-4.
- Johnson Patricia J. 2008. Ovid Before Exile: Art and Punishment in the Metamorphoses. Madison: University of Wisconsin Press. ISBN 0-299-22400-7.
- Knox, Peter E., ed. 2006. Oxford Readings in Ovid. Oxoniae: Oxford University Press.
- Knox, Peter E., ed. 2009. A Companion to Ovid. Oxoniae: Blackwell. (Paginae selectae apud Google Books)
- Labate, Mario. 2010. Passato remoto: età mitiche e identità augustea in Ovidio. Materiali e discussioni per l'analisi dei testi classici 21. Pisis: Fabrizio Serra Editore. ISBN 978-88-6227-241-4.
- Luisi, Aldo, et Nicoletta F. Berrino. Carmen et error: nel bimillenario dell'esilio di Ovidio. Quaderni di "Invigilata Lucernis" 36. Bari: Edipuglia. ISBN 978-88-7228-553-4.
- Martindale, Charles, ed. 1988. Ovid Renewed: Ovidian Influences on Literature and Art from the Middle Ages to the Twentieth Century. Cantabrigiae.
- Morford, Mark P. O., et Robert J. Lenardon 1999. Classical Mythology. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-514338-8 ISBN 978-0-19-514338-6
- Moss, Ann. 1982. Ovid in Renaissance France. Londinii: Warburg Institute.
- Nougaret, Ludovicus. 1976. Traité de métrique latine classicique, editio tertia. Lutetiae: Éditions Klincksieck.
- Rand, Eduardus. 1925. Ovid and his Influence. Bostoniae: Marshall Jones.
- Stroh, Wilfridius. 1969. Ovid im Urteil der Nachwelt: eine Testimoniensammlung. Darmstadt.
- Thibault, J. C. 1964. The Mystery of Ovid's Exile. Berkeley. (Paginae selectae apud Google Books)
- Traube, Ludovicus. 1911. Vorlesungen und Abhandlungen, tomus 2: Einleitung in die lateinische Philologie des Mittelalters. Monaci: Beck.
- Vial, Héléne. 2010. La Métamorphose dans les Métamorphoses d'Ovide: Étude sur l'art de la variation. Études anciennes. Lutetia: Les Belles Lettres. ISBN 978-2-251-32879-9.
- White, Paul. 2009. Renaissance Postscripts: Responding to Ovid's Heroides in 16th-c. France. Columbus: Ohio State University Press. ISBN 978-0-8142-0744-4.
- Wilkinson, L. P. (1955) 1974. Ovid Recalled. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1955; reimpr. Aquis Sulis: Chivers. ISBN 0-85997-052-3.
- Wilkinson, L. P. (1963) 1985. Golden Latin Artistry. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1963; reimpr. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press.
- Ziolkowski, Theodore. 2005. Ovid and the Moderns. Ithacae: Cornell University Press. ISBN 0-8014-4274-5.
Nexus externi
recensereLexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovidium spectant. |
Vide Publius Ovidius Naso apud Vicifontem. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Publium Ovidium Nasonem spectant. |
- Bibliotheca Augustana Opera, apud www.thelatinlibrary.com
- Opera, apud www.fh-augsburg.de (Bibliotheca Augustana)
- Tristia, apud www.vox-latina.gottingensis.de
- Metamorphoses et Tristia (Latine et Germanice), apud www.vox-latina.gottingensis.de
- P. Ovidii opera quæ extant, 1745, apud books.google.com
- Kirke – Ovid im WWW, pagina Theodisca de vita operibusque Ovidii, apud www.kirke.hu-berlin.de
- Ovid Collection apud universitatem Virginiae, apud etext.virginia.edu
- Ovidius Pictus, pagina Hispanica de editionibus cum imaginibus Metamorphoseon librorum
- Onomasticon, instrumentum quod nomina personarum in Met. explicat, apud staff.cch.kcl.ac.uk
- Historia Daedali et Icari e Met. 8 a Stephano Daitz latine lectus, apud www.rhapsodes.fll.vt.edu