Hero et Leander
Hero et Leander (Graece Ἡρὼ καὶ Λέανδρος) sunt fabulae Graecae personae, quam Ovidius in Heroidibus et Musaeus Grammaticus narrant; temporibus recentioribus Christophorus Marlovius (Hero and Leander), Fridericus Schillerus, Franciscus Grillparzer, Athanasius Fet, Alexander Kuprin, Iosephus Brodskij aliique hanc fabulam tractaverunt.
Fabula
recensereHero Veneris sacerdos Sesti habitabat, Leander autem amans eius Abydi in litore Hellesponti altero; Hero quaqua nocte ei ignem in turri alta incendebat, quem ignem Leander ut pharum spectans fretum tranabat. Sed cum tempestate facta ventus ignem exstinxisset, Leander undis aestuantibus demersus est; corpus eius undae ad pedes Heronis expectantis attulerunt. Virgo de turri in mare se deiecit. Turrem Heronis Sesti incolae monstrabant[1].
Notae
recensere- ↑ Strabonis Geographia, XIII 1, 22; Lucani Pharsalia IX 955.
Fontes
recensere- Ovidius, Heroides XVIII–XIX; Ars amatoria II 249–250
- Musaeus Grammaticus, De Herone et Leandro