Hyacinthus (persona mythologica)

Hyacinthus in mythologia Graeca fuit puer formossisimus ab Apolline amatus, sed a Zephyro ex invidia occisus. Ex eius corpore post mortem, hyacinthus flos natus esse dicebatur. Saeculo octavo decimo, Wolfgangus Amadeus Mozart operam Apollonem et Hyacinthum composuit.

Mors Hyacinthi, ab Ioanne Broc, pictore Francico, picta.
Mors Hyacinthi, ab Ioanne Baptista Tiepolo, pictore Venetiano, picta.

Eius monumentum Amyclis in Laconia ostendebatur ubi cultu heroico et feriis annuis honorabatur, Hyacinthiis dictis[1]. nam filius conditoris eiusdemque eponymi, Amyclae, dicebatur.

Notae recensere

  1. Pausanias III.1.3 et III.19.3-5. Herodotus, Calliope 7. Thucydides V.23.4 et V.41. Euripides, Helena 1465-77.

Nexus interni