Erichtho (Graece Εριχθώ) in poemate Pharsalia Lucani infamis Thessala saga est. Iuxta Lucani narrationem,ea in coemeterio habitat ac necromanteam exercet. Sextus Pompeius, Pompeii Magni filius, de Pharsalicae pugnae exitu eam consulit et Erichtho sic mortuum militem ad vitam revocat ut hic Pompeii cladem nuntiare possit. Haec striga ab Italico poeta Dante Alagherio in Divina Comoedia et a Germanico Goethio in Faust citatur.

Erichtho a Sexto Pompeio consulta ante proelium ad Pharsalum, ab Iohanne Hamilton Mortimer picta
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!