In mythologia Graeca Pygmalion erat sculptor egregius et vivebat in insula Cypro. Hoc nomen ex Phoenice oriundum et semiticum esse videtur : idem enim est atque nomen fratris Didonis, regis Tyrii mythici. Praeterea scimus Phoenices colonias antiquitus in insula Cypro condidisse et in fabulis per filiam[1] Paphon Pygmalion dicitur abavus Adonis fuisse, qui certe deus Syrius est.

Pygmalion et Galatea a Stephano Mauritio Falconet sculpti (1763: Eremitagium Petroburgense).

Fabula ex Ovidio poeta

recensere

Cum a plurimis feminarum vitiis abhorreret, Pygmalion caelebs remanserat nec uxorem ducere volebat. Nihilominus statuam eburneam sculpsit virginis formosissimae, qualis mortalis puella esse posset nulla. Et operis sui amorem quendam concepit : nam effigiem eburneam digitis ita contrectabat, quasi putaret carnem viventem tangere, oscula dabat et in lecto suo mollibus stratis sternebat. Porro eam alloquebatur atque etiam dona adferebat mulieribus placentia, ut monilia, gemmas, aves, vestes ... Postremo Galateam (si tamen hoc nomine uti licet, a posteritate multo post tempore[2] signo imposito) comitem vitae et thalami habebat.

Cum vero in Cypro sollemnes Veneris feriae celebrarentur, postquam multa dona ad aras portaverat, precari deam ausus est Pygmalion, ut sibi uxorem simillimam eburneae puellae ducere liceret. Exaudiit eum dea benigna. Nam domum reversus cum statuam, ut solebat, amplexus esset, incaluit paulatim sub manibus ebur et tremuit cutis et conivere oculi ... Viva puella facta erat. Tum non dubitavit Pygmalion ducere Galateam suam atque ex illa genuit filiam, Paphon nomine, e qua urbs Paphos nomen duxit, ubi maximum templum Veneri[3] dedicatum est.

De Pygmalione in litteris

recensere
 
Pygmalion formosam puellam eburneam sculpit: imago ligno incisa ad editionem mythistoriae Roman de la Rose inscriptae illustrandam. Circa 1505. Medio Aevo quoque fabula Pygmalionis interpretes et commentatores invenit!

Multi auctores hoc thema retractaverunt diversas interpretationes temptantes, inter quos Georgius Bernardus Shavius modernam fabulam in theatrum induxit quam Pygmalion inscripsit (1912), ad antiquum mythum alludens. Nam ibi doctus professor iam seniot rudem puellam velut fingit suo arbitrio, ut ex ea fiat mulier lauta et elegans. E qua fabula scaenica Georgius Cukor pelliculam duxit : My fair lady.

De Pygmalione in musica

recensere

Nonnullos musicos homines fabula Pygmalionis inspiravit (nam aptissima erat ad desaltatum pantomimum non minus quam ad fabulam lyricam), non tamen ita ut magnum opus exstaret. Memorare tamen possumus :

De effectu Pygmalione

recensere

In paedagogia effectus Pygmalion dicitur is quo magistri meliores aetimationes eis discipulis tribuere solent, quos iam antea bonos esse discipulos putaverant. Qui effectus evidenter demonstratus est, cum psychologiae periti homines falsa testimonia de quota parte intelligentiae (QI) discipulorum magistris mentiti sunt. Sic vocatus est, quod Pygmalion is est qui sibi persuadet talem esse rerum naturam qualem mente sua conceperat : id est optimam feminam eam esse quam ipse creavit arbitrio suo. Et fortasse exspectatione sua quodam modo effecit ut talis femina vellet esse.

Si vis plura legere

recensere
  • Anne Geisler-Szmulewicz, Le mythe de Pygmalion au XIXe siècle : pour une approche de la coalescence des mythes, Parisiis, H. Champion, 1999. ISBN 2-7453-0013-X
  • Georgius L. Hersey, Falling in love with statues : artificial humans from Pygmalion to the present, University of Chicago Press, 2009. ISBN 978-0-226-32779-2
  • Iohannes Claudius Lebensztejn, Pygmalion, Divione, 2009. ISBN 978-2-84066-335-5
  • Victor I. Stoichita, L'effet Pygmalion : pour une anthropologie historique des simulacres, Genevae, Droz, 2008. ISBN 978-2-600-00537-1 [Hic liber Lusitanice et Anglice postea conversus est].
  1. Sic optimus codex manuscriptus Metamorphoseon M(arcianus) et plerique hodierni eruditi homines (vide Der Neue Pauly). Nihilominus apud Hyginum atque etiamnunc hic vel illic legere possumus Paphon marem fuisse non feminam (e.g. in Vicipaedia Anglica). Non multum refert.
  2. Non ante decimum octavum saeculum, ut videtur.
  3. De ea dea agitur quam Phoenices Astarte, Babylonii vero Ishtar vocabant ac postea Graeci ut Aphroditen et Romani ut Venerem interpretati sunt.