Aperire sectionem principem

Relegatio, in iure Romano, est poena per quam civis debet e Roma ire. Est genus exsili, sed relegatus bona sua conservat, exilis aut deportatus aut qui aquae et ignis interdictionem subit non conservat.[1] Civis relegatus debet manere in loco quodam (sicut provincia aut insula), aut simpliciter non debet in urbem aut in Italiam inire. Relegatio potest esse vel temporis dati vel per totam vitam.

NotaeRecensere

  1. Iust. Dig. 48 passim, praecip. cap. 22

BibliographiaRecensere

Végh, Zoltán. "Relegatio," in Brill's New Pauly, ed. H. Cancik, H. Schneider, Brill: 2010.

  Pagina Relegatio a principio e versione Vicipaediae Theodiscae provenit.